Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

List of thumbnails

< >
121
121 (115)
122
122 (116)
123
123 (117)
124
124 (118)
125
125 (119)
126
126 (120)
127
127 (121)
128
128 (122)
129
129 (123)
130
130 (124)
< >
page |< < (5) of 760 > >|
2275LIBER I.
Quòd præter corpora quatuor ſimplicia, quærecto motu feruntur,
ſit corpus ſimplex, quod ſuapte natura circulo conuertitur.
CAP. II.
_N_Vnc de partibus ipſius per ſpeciem dicendũ eſſe uide
11Corpora natu-
ralia, id eſt, res
ſenſibiles.
tur, hinc exordio ſumpto:
omnia nanq; corpora na-
turalia, magnitudinesúe, mobiles per ſe loco dicimus eſſe:
na
turam enim, principium ipſis inſitum eſſe motus aſſerimus.
Omnis autẽ motus ad locũ accõmodatus, quem lationẽ con
ſueuimus appellare, aut rectus eſt, aut circularis, aut ex hiſ-
ce mistus:
ſimplices enim ij duo ſunt ſoli, propterea quod
&
magnitudines bæ ſolùm ſimplices ſunt, recta & circula
ris.
Circularis igitur is eſt, qui circa mediũ fit. Rectus autẽ,
quo ſurſum itur, atq;
deórſum. Atq; eo ſurſum ire dico, quo
è medio pergitur:
eo uerò deorſum, quo ad mediin profici
ſcitur.
Quare lationũ ſimpliciũ aliã è medio, aliã ad mediũ,
22Terra mundi
medium eſt.
aliam circa medium eſſe neceſſe eſt.
Atq; hoc cũ ratione, ea
quæ initio dicta ſunt, ſecutũ eſſe uidetur:
nam & corpus tri
bus confectũ eſt, &
ipſius etiã motus. Cũ autẽ corporũ, alia
ſimplicia ſint, alia hiſce compoſita (atq;
ea ſimplicia dico,
quæ motus ſecundũ naturã principiũ habent, ut ignem, ter-
ram, horumq́;
ſpecies, et ea, quæ ſunt hiſce propin qua) mo
tiones etiam alias ſimplices, alias quodãmodo mistas eſſe ne
ceſſe eſt:
ſimpliciũ quidẽ ſimplices, cõpoſitorũ autẽ mistas,
moueriq́;
cõpoſita nutu eiuſce ſimplicis, quod in his domi-
natur, ac ſuperat.
Siigitur ſimplex in ratione rerũ eſt mo-
tus, cõuerſio aũt motus eſt ſimplex, atq;
corporis ſimplicis
ſimplex eſt motus, &
ſimplex motus corporis ſimplicis eſt
(nam ſi cõpoſiti ſit, per id illi ſimplex quod ſuperat cõpe-
tit) ſimplex quippiã eſſe corpus in ratione rerũ profectò
neceſſe eſt, quod quidẽ ſit aptũ circulari motu ſuapte natu-
ra ferri, Etenim fieri poteſt, ut ui quippiã eo moueatur

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index