Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
131 119
132 120
133 121
134 122
135 123
136 124
137 125
138 126
139 127
140 128
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
< >
page |< < (215) of 672 > >|
227215De Flamma & Fumo. eſſe Dœmonum præſtigijs, quæ apud Antiquiores ſcripta legi-
mus, ſed aliquando ex Naturalis Magiæ promptuario, a Sacrifi-
culis ſub religionis velamine ſua venditantibus, deſumi potuiſſe
impoſturæ materiam, vt opinione prodigij, ſuperſtitio hominum
mentes latiùs occuparet.
Sic Pauſanias ſe rei viſæ teſtem profitens,
Eliacorum libro priore, ad fin.
*Sunt*, inquit, *in Lydis, qui Per-*
*ſici cognomine vocantur, urbes Hiero-Cæſarea, &
Hypæpæ. In*
*templo utriu ſque urbis ampliſſimo, cellæ cum aris;
ſuper his cinis*
*alio longè colore à uulgari cinere.
Huc ingreſſus Magus, ubi, foco*
*lignis impoſitis, tiarâ caput uelârit, implorat cognomen Dei, qui-*
*cunque ille ſit:
ex libro enim carmen recitat barbaricum, linguâ*
*planè ignotâ Græcis:
ubi perorauit, ſponte ſuâ è lignis, nullo igne*
*admoto, puriſſima emicat flamma.
* Quibus autem lignis vterentur,
habemus apud Strabonem lib.
15. non longè à fine. De Magis apud
Perſas ſacriſicantibus ſcribentem in hæc verba, *Carnibus ſuper myr-*
*to lauroue impoſitis, eas Magi ſubtilibus uirgis comburunt.
* Quid
autem prohibet, ne cinerem illum artificiosè compoſitum exiſtime-
mus, qui aquâ luſtrali aſperſus (aut ſaliuâ, quaſi per diſſimu-
lantiam, aut guttâ aliqua cruoris ex victimâ decidentis) ignem
conciperet, quo correptæ ſubtiles &
aridæ virgæ myrteæ aut laureæ
inflammarentur?
Idem facilè dixerim de eo, quod, eodem Pauſa-
nia teſte lib.
1. in Atticis, contigit Seleuco, *cui haud ohſcura pro-*
*digia felicitatem ſignificârunt.
Cum enim ex Macedoniâ cum Ale-*
*xandro profecturus Pellæ Ioui ſacrificaret, ligna aris impoſita ultro*
*ad Dei ſimulacrum acceſſerunt, nulliſque ſubiectis ignibus accenſa*
*ſunt:
* potuit ſcilicet ab aſſentabundo fani antiſtite excogitari la-
tens aliquod artificium, quo ligna ad ſimulacrum accurrere vide-
rentur vſque ad locum, vbi lapis eſſet, qui accenderetur aliquo hu-
more conſperſus.
Maur. Memini me apud Ortelium, vbi de Scotiâ diſſerit, legiſ-
ſe conſtantem famam eſſe, in Argadia (regio eſt ad Meridiem
poſita) naſci lapidem, à quo, ſialiquandiu relinquatur ſub pa-
leis aut ſtuppâ, illæ accendantur:
fortaſſe quia ex lapide exeunt
ex pirationes ſulphureæ at que ſubtiles, quæ recipiuntur â paleis at-
que â ſtuppâ (qua ferè ratione veſtes laneæ incaleſcunt ex igniculis,
quos per cutis poros emittimus) hæ verò congeſtæ poſt aliquod
tempus, ſollicitant ſulphureas particulas palearum at ſtuppæ, quæ
propterea accenduntur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index