Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica
page |< < (494) of 568 > >|
227494CHRIST. HUGENII ſiones quantitatis incognitæ in termino numeratoris diffe-
runt à dimenſionibus ejuſdem incognitæ quantitatis in ter-
mino denominatoris.
Signa autem affectionis productis
ſingulis præponenda qualia lex multiplicationis exigit, quo-
ties dimenſiones quantitatis incognitæ plures ſunt in termi-
no numeratoris quam in termino denominatoris:
at quo-
ties contra evenit, contraria quoque ſigna productis præ-
ponenda;
quæ denique omnia æquanda nihilo. Sint, exempli gratiâ, inventi termini priores, quos maxi-
mum deſignare velimus, iſti {bx3 - ccxx - 2bccx/bcc + x3}, ubi nul-
la eſt quantitas cognita.
Hîc ergo, ſecundum regulam, multi-
plico terminos omnes numeratoris primum per bcc, prioris-
que producti ex bx3 in bcc, ſcribo triplum, quia bx3 ha-
bet tres dimenſiones quantitatis incognitæ x, bcc verò
nullam.
Secundi producti ex - ccxx in bcc ſcribo duplum,
propterea quod in - ccxx duæ ſunt dimenſiones x, &
in
bcc nulla.
Tertium verò productum ex - 2bccx in bcc ſcri-
bo ſimplex, quia in - 2bccx &
bcc differentia dimenſionum
x eſt unitas.
Tribus autem hiſce productis vera ſigna af-
fectionis adſcribo, quoniam dimenſiones x in terminis nu-
meratoris excedunt eas quæ in termino bcc, quippe quæ
nullæ ſunt, ita ut tria hæc producta ſint
3bbccx3 - 2bc4xx - 2bbc4x.
Jam porrò terminos omnes eoſdem numeratoris duco in x3,
terminum alterum denominatoris, primumque productum ex
bx3 in x3 ſcribere omitto, ſive per 0 multiplico, quoniam
eædem dimenſiones utrobique ſunt ipſius x, ideoque diffe-
rentia nulla.
Secundum autem productum ex - ccxx in
x3 ſcribo ſimplex, quia in his terminis differentia dimenſio-
num x eſt unitas.
At tertium productum ex - 2bccx in
x3 ſcribo duplum, quia differentia dimenſionum x in his eſt
2.
Signa verò affectionis productis hiſce duobus adſcribo
contraria iis quæ requireret lex multiplicationis, eo quod

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index