Casati, Paolo, Terra machinis mota : dissertationes geometricae, mechanicae physicae hydrostaticae

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 241 > >|
1translato perficeretur in certâ ab vniuerſi
centro diſtantiâ, inueſtigare oporteret, cuius
in ſphæræ ſuperficiem ſe data aquæ moles
diſponeret in vtroque motûs termino, vt in­
de colligeretur, quantum terræ ex aquis iņ
motu illo emerſiſſet.
Guld. Abſtineamus nunc, ſi placet, ab
hoc labore: quamuis datâ ſectione lunulari,
& inuentis dimidiæ ſectionis centro grauita­
tis, ac viâ rotationis, poſſemus ſoliditatem
Meniſcoidis ſphærici inuenire; ſatis nunc
nobis eſſe puto inquirere; quantam in alti­
tudinem ſuſtolli terram oporteret, vt nul­
lum amplius ſubſidium afferret aqua circum­
fuſa minuens terræ grauitatem.
Gal. Res eſt non adeò difficilis aut ope­

roſa.
Inuenire ſcilicet oportet ſemidiame­
rum ſphæræ, quam ſola aqua conſtitueret;
& huic addere ſemidiametrum terræ; hæc
enim eſſet ea centri terræ atque centri vni­
uerſi diſtantia, in qua nihil terræ intrà aquam
eſſet.
Vt autem ſphæræ, quam aqua effi­
ceret, ſemidiametrum habeamus; cum data
ſit aquæ ſoliditas, quam ſuperius poſuimus,
fiat vt 11 ad 21, ita data ſphæræ aqueæ ſo­
liditas paſſ.
cub. 80325. 748768. 500000,
ad aliud, & prouenit 153349. 156739.
863636. cubus diametri minoris verâ.
Item

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index