Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 303 > >|
1& ſucceſsiuè commenſurari, vt omnes penè Philoſophi fa­
tentur.
Maior enim vel minor velocitas atque ſucceſsio in
tranſitu, & in partium applicatione, ex vi alterius lationis
æquipollet maiori, vel minori extenſioni ipſius quantitatis
ad replendum æquale ſpatium ei, quod occupatur ab alia
quantitate in eodem tempore, qua ratione dicuntur coexi­
ſtere, ac inter ſe coaptari.
Res itaque ſic eſt concipienda, vt in reuolutione circuli
minoris ad motum maioris ſemper pars minor ipſius attin
gat partem plani maiorem, quia velocius tranſit per illam
motu recto, quàm rotando æqualem dimenſionem proptiam
poſsit exponere, atque ſecundum ipſam ſe applicare.
Vnde
quod illi deeſt extenſionis compenſatur velociori ſucceſsio­
ne, & applicatione ſecundum lationem rectam ad coaptan­
dum ſe parti majori.
Quod certè non eſt intelligendum
fieri per raptationem, quaſi per vnicum delati circuli pun­
ctum plura plani puncta, vel per eandem.
omnino circuli par­
tem, plures plani partes attingerentur; ſed per propriam,
rotationem.
Quia ita rapitur, ac fertur ſuper illud motu re­
cto, vt ſimul quamuis tardius feratur latione circulari per
quam partes, ac puncta ipſius peripheriæ iugiter mutantur.
Cumque numerus infinities infinitus punctorum, ac indeter­
minatarum partium vtriuſque circuli ſufficiat ad mutatio­
nem ipſam continuam, & correſpondentiam, quam præſta­
re debet infinitis punctis, ac partibus plani, nullum relinqui­
tur inconueniens, minorem circumferentiam maiori ſpatio,
plani ob diſparem lationem, & applicationem inadæquatè
in tranſitu coaptari.
Idemque è conuerſo dici poteſt in re­
uolutione circuli maioris ad motum minoris, vt ſcilicet ſem­
per pars maior ipſius eo reſpondeat parti minori in plano
ſuper quod fertur, quia tardius tranſit per illam motu recto,
quàm rotando æqualem ſibi dimenſionem poſſit attingere.
Siquidem velocius rotando, quàm progrediendo, nequit at­
tingere tantam dimenſionem in plano, quantam ipſe exhi­
bet per circumuolutionem.
Vnde quod ei ſupereſt exten­
ſionis circularis compenſatur tardiori ſucceſſione, & appli-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index