Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tur ab æternitate cum mobilis, tum etiam mouentis, de quo diſputatum eſt 8. Phyſ. & 2. de or­
tu & interitu.
Neque tempus facit, vt cauſſa, continuationem in motu, ſed vt nota quædam,
eiuſque menſura quemadmodum intelligetur poſteà.
E
F
a 1. de an.
T. 47.
G
H
A
Dubitata diſſoluuntur contra rationem continuitatis in motu, & afferuntur corollaria
quędam ex dixtis.
Cap. XXXVII.
OPPOSITA item non obſtant. Nanque in pulſu lyrę duplex eſt ſubiectum, chordę ipſę
quę pulſantur, & aër qui excipit pulſum & ſonum: intermittitur ſanè de chordis, ſed aëris
partes ſunt continentes, vnde emanat ſonus, atque ille quidem continuus: quæ tamen continui­
tas, licet exactiſsima non ſit, nihilominus in eius generis ambitu reperitur.
Inde etiam facilè di­
luitur inſtantia ſecunda.
Nam tertia ſumit quiddam, quod fieri non poteſt, motum, inquam,
eſſe vnius totius continui in quo nulla ſit diſtinctio partium, neque intra, neque extra: cùm ta­
men ſine partium difformitate, atque aliquo quieſcente & ſpatio ſiue intra mobile, ſiue extra, nul­
lus motus obiri poſsit.
Verùm quoniam aliqua de continuitate illa dicta ſunt quæ à natura ſpa­
tij deducuntur, non inutile fortaſſe fuerit pauca quędam ad ipſum pertinentia nunc adiungere.

Quoniam non iniuria mirabitur quiſpiam, cur tam diuerſa ratio ſit illius quod pertranſitur in la­
tione & alteratione: nanque in latione nil refert vtrum ſpatium conſtet è contiguis corporibus
nec'ne.
in alteratione verò vnum oportet eſſe ſubiectum; & ſi enim per ignem & aërem fit mo­
tus, nil ipſum prohibet eſſe vnum, atque continuum motum.
Audio quoſdam ita reſpondere,
ſpatium extrinſecum eſſe motui, neque idem eſſe lationem & ſpatium ſuper quo fit latio, neque
aliud eſſe lationem quàm habitudinem mobilis ad ſpatium.
in alteratione verò idem eſſe quali­
tatem, & id per quod fit alteratio.
Cęterùm nos oſtendemus poſthàc, ſpatium naturale eſſe in­
trinſecum motui ad locum: quoniam ſit quoddam vbi imperfectum, & rationem eſſe parem in
alteratione & latione, quod attinet ad proceſſum & acquiſitionem termini ad quem & formæ.
Verùm arbitror ipſos eſſe deceptos, quòd duxerint ſpatium à materia corporum per quæ mobile
feratur; cùm ſpatium ſit terminus eorum corporum per accidens, per ſe verò, vt deſcribit diſtan­
tiam inter centrum & circunferentiam mundi, quæ eſt vna mathematicè, hoc eſt, per ſe, licet va­
riis ſubiectis fundetur, & terminos obtineat in diuerſis corporibus, non minus quàm vna ſit linea
à centro ad extremum cęlum non interrupta, licet corpora ſint plura: ſunt enim ſimul; quo fit,

vt vnum ſpatium per illa etiam corpora diuerſa conſeruetur.
Si prętereà ſucceſsio motui per ſe,
& eſſentialiter ineſt: ergo & neceſſariò; quòd ſi ſucceſsio non ſeiungitur à continuitate, planum
quòd etiam continuitas neceſſariò conſequitur motum.
Sed vide obſecrò ne labaris imprudens
in fallaciam: quandò etiam non neceſſe eſt, motum vnum eſſe continuum: ſed multi reperiun­
tur item interpellati, motus quidem ad locum, vt quando Florentiam proficiſcor, & in diuerſo­
rio pernocto.
De alteratione & auctione non dubium, de ortu item ſuſpicio eſſe poteſt. neque
enim continuatus eſt, iudicio noſtro, ſuperiorum elementorum ortus, in æſtate illa magna quam
memorat Ariſtoteles, aut inferiorum, in magna hyeme.
procedit ad certum quendam natura gra­
dum, & ibi ab afflicta ab oppoſito tantiſper otiatur.
B
C
Nec res hunc tenere poſſent perferre laborem;
Si non tanta quies iret: friguſque; caloremque;
Inter, & exciperet cęli indulgentia terras.
At noſce, cùm definitur motus, accipi vt fluxum, non habita ratione formæ fluentis. hæc enim
interpellari quandoque poteſt, fluxus autem quoad permanet, eſt continuus.
prætereà vnum mo­

tum neceſſariò definiri, quia primus definitur; hic verò neceſſariò continuus.
& ſi reipſa vnus pri­
mus eſt, qui in orbem fit, qui monſtratur eſſe continuus, nec interpellatus: at etiam ei motui qui
primus eſt, quatenus primus & vnus ſcilicet, continuitas eſt attribuenda: ita tamen, vt quanuis
ea neceſſariò motum vnum comitetur; at non neceſſariò genus hoc continuitatis ſit de eſſentia
motus, cuius rei ſignum illud eſt, quia probatur continuitas ab Ariſtotele de primo motu, & ex il­
lis principiis quæ non modò nobis priora ſunt, verùm etiam natura, vt ſpatium & termini.
Hæc
atque alia huiuſmodi ſatis ſignificant nobis ordinem quendam reperiri inter hos motus, & ea præ­
cipuè quæ de continuitatis cauſsis allata ſunt, id perſuadent.
potiſsimè enim quæcunque cauſſa
illa fuerit, euidens euadit in motu qui fit ad locum, ex quo demonſtrationem illam Ariſtotelicam
ad huiuſmodi rem ſpectantem de latione ipſa primo loco conſtituram eſſe credo; de reliquis ve­
rò ſecundò: quemadmodum indicauimus olim fieri in demonſtrandis proprietatibus eorum quæ
ſunt ad vnum, & inde ſubiectum diuiduum iudicatum, quòd per ſe tale eſt in motu qui eſt ad lo­
cum, licèt non primò; in cęteris autem etſi quantum, per accidens, at non neceſſariò, quatenus
eiuſmodi eſt cauſſa ſucceſsionis in motu, ſed propter materiæ latitudinem, vnde fit, vt omnis mu­
tatio per ſe etiam ſi fiat ἀθρόως, in tempore tamen abſoluatur.
Quare quòd tempus vnum ſit,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index