Biancani, Giuseppe, Aristotelis loca mathematica, 1615

Table of figures

< >
[Figure 161]
[Figure 162]
[Figure 163]
[Figure 164]
[Figure 165]
[Figure 166]
< >
page |< < of 355 > >|
1
EX PROBLEMATIBVS ARIST.
Ex Sectione Prima.
335
Sectione 1. num. 3. (Quemadmodum tempora, ita ſyderum ortus, Orionis
Arcturi, Virgiliarum, Caniculæ, qui flatus, imbresqué excitant, qui ſereni­
tates, frigora, teporeſuè ſolent afferre) Intelligit de ortu coſmico, qui
fit, quando aſtrum ſimul cum Sole oritur: quem ortum abundè in 2.
Meter. ſumma 2. cap. 2. explicatum inuenies.
Vt autem intelligas, quænam
ſint Orionis, Arcturi, Virgiliarum, & Caniculæ conſtellationes, & in qua
cœli parte ſint collocatæ, ſatius eſt globum aliquem aſtronomicum, in quo
aſteriſmi omnes clarè depicti ſint, intueri, quàm hoc loco pluribus verbis
rem per ſe claram, obſcurare.
De Orione plura dicta ſunt 2. Meter. præ­
ſertim quo tempore oriatur.
Arcturus verò, ſiue Bootes, primæ magnitu­
dinis ſtella, mane vnà cùm Sole in noſtro climate ex Magini Tabulis, circa
28. diem Septembris oritur.
De Virgilijs tamen illud exiſtimo aduertendum,
quod in Tauri aſteriſmo, duæ aliæ partiales conſtellationes continentur; in
capite enim ipſius, ſunt illæ, quæ & Hiades, & Atlantides, & Succulæ nuncu­
pantur.
in dorſo autem ſunt illæ, quæ Pleiades, & Virgiliæ ſunt appellatæ,
Quæ ſeptem dici, ſex tamen eſſe ſolent.
Vt cecinit Ouidius, quandoquidem ſeptima ferè nunquam apparet. has vul­
gus Gallinellam vocat.
quod ſi eas per Teleſcopium inſpiciamus, mirum di­
ctu, eaſdem plures eſſe, quàm quadraginta ſtellas minimas clarè videbimus,
vt optimè primus omnium Galilæus obſeruauit.
Porrò conſtellatio Tauri in
noſtris regionibus oriri cum Sole, incipit vno circiter ſeſquimenſe poſt ver­
num æquinoctium.
De Canicula ſatis dixi in 2. Meteor. ſumma 2. cap. 2.
336
Eadem ſect. num. 17. (Cur à Virgiliarum occaſu ad Fauonij vſque flatus, bi
potiſſimum pereant, qui morbo longo laborant, & ſenes, quam iuuenes potius?)
Lege, quæ ſcripſi de occaſu ſyderum lib. 2. Meteor. ſumma 2. cap. 2. dein­
de, quæ in ſuperiore proximè loco de Virgilijs: quibus hæc pauca addantur.
cum intelligat de coſmico Virgiliarum occaſu, qui noctu apparet, incipitque;
tunc primum, quando oriente Sole, ipſe occumbunt, neceſſe eſt occaſum
hunc incipere poſt autumnale æquinoctium ferè ſeſquimenſe in noſtris regio­
nibus; cum enim Virgiliæ ſint in Tauro, neceſſe eſt occidente Tauro initio
dixi, vt Sol ſit in oppoſito ſigno, videlicet in Scorpione; in quo aſteriſmo
Sol reperitur poſt prædictum æquinoctium vno ferè menſe cum dimidio.
de
hac re plura Plinius lib. 18. cap. 31.
Ex Sectione 15.
337
Nvm. 1. (Cur linea ab angulo ad angulum ducta, ſola ex omnibus, quæ fi­
guras rectilineas bifariam ſecant, diameter vocata eſt?
An quod dia­
meter, vt nomen ipſum deſignat, duas in partes figuram æquè dimetien­
do diuidit, nihil dimenſæ figuræ defiruens?
igitur hæc, quæ per commiſ­
ſuras, hoc est, per angulos figuram diuidit, appellanda eſt diameter, quoniam hæc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index