Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1diametris utram uelis diuidemus binas in partes coæquales.
Inde a puncto iſtic diuiſionis ad ſublime caput alterius dia
metri
lineam rectam uia obliqua adducemus.
Hac igitur ex
linea
ſic ducta ſi ademeris quantum eſt quarta totius diame
tri
pars / quod illic reliquum reſidebit / id erit areæ latus de
cangulæ.
Adiiciuntur templis tribunalia: ſed aliis plura / aliis
pauciora
.
Quadrangulis. n. templis nusquam ferme niſi unicum
idque
ad caput intimum ponetur: ut ingredientibus ilico ad ia
nuam
ſeſe e regione offerat.
Aut ſi demum in lateribus etiam
adiicientur
/ id in cis quadrangulis areis fiet non indecenter:
quæ
duplo ſint longiora quam lata: atque lateribus quidem ipſis
apponentur
haud plura quam ſingula: uel ſiquid iuuabit pluri
ma
adieciſſe: conueniet ſint numero impari.
Rotundis areis
atque
item / ſi ita licet loqui / multangularibus percommode tri
bunalium
numerus adiicietur.
Pro numero. n. lacerum aut ſin
gulis
lateribus ſingula adiicientur tribunalia: aut alterna
tim
latus hoc immune relinquetur: alterum proximum dabitur
tribunali
.
Rotundis percommode adiicientur ſex aut eadem
octo
tribunalia.
In areis plurium laterum curandum eſt ne ſint an
guli
inter ſe non mutuo compares et conformes.
Rurſus tribu
nal
aut erit rectangulum / aut erit ductum ad emicicli ambi
tum
.
Quod ſi erit tribunal unicum habendum ad caput templi:
id
i primis probabitur: cuius ſinus ad emiciclum finiatur.
Proxime accedet quadrangulum. Verum ubi confertus tribuna
lium
numerus affuturus erit / illic ad uenuſtatem faciet / ſi qua
drangula
emiciclis miſcebuntur ſitu alternato: et fronti
bus
mutuo reſpondentibus.
In tribunalibus apertio faucium
ſic
conſtituetur.
Nanque cum erit quidem unicum haben
dum
tribunal in areis quadrangulis / diuidam templi latitu
dines
in partes quattuor: exque his dabo faucibus tribunalis
duas
: Aut ſi ſpatio ampliore delectabimur / diuidam latitu
dinem
in partes ſex: exque his dabo apertioni partes quattuor.
Sic enim quæ adhibenda ſunt columnarum ornamenta fene
ſtræque
et eiuſmodi commodiſſime ſuis locis coaptabuntur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index