Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
191 119
192 120
193 121
194 122
195
196
197
198 123
199 124
200 125
201 126
202 127
203 128
204
205
206
207 129
208 130
209 131
210 132
211 133
212 134
213 135
214 136
215
216
217
218 137
219 138
220 139
< >
page |< < (143) of 434 > >|
227143HOROLOG. OSCILLATOR. mam quadratorum à perpendicularibus, quæ ab univerſis
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
iiſdem particulis cadunt in rectam datam per E punctum.
Illa vero prior quadratorum ſumma colligetur hoc modo.
Ponatur primò figuram planam dari O Q P, ad latus figu-
ræ ſolidæ A B C D, ejuſdem cum ipſa altitudinis, quæque
ſit ejuſmodi, ut ſecta lineis rectis Q Q, R R, quæ reſpon-
deant planis figuram ſolidam A B C D ſecantibus M M,
N N, &
his parallelis; eadem ſit dictarum linearum inter
ſe, quæ &
planorum horum ratio, ſi nempe ſumantur utrin-
que quæ in ordine ſibi reſpondent.
Ut ſi linea R R ſit ad
Q Q quemadmodum planum N N ad M M.
Quod ſi igitur
figura plana O Q P, in totidem particulas minimas æquales
diviſa intelligatur, quot intelliguntur in ſolido A B C D,
erunt etiam in unoquoque ſegmento figuræ planæ, velut
Q Q R R, tot numero particulæ, quot ſunt in figuræ ſoli-
dæ ſegmento M M N N, iſti ſegmento reſpondente;
ac
proinde &
ſumma quadratorum, à perpendicularibus o-
mnium particularum figuræ O Q P in planum E G, æqua-
bitur ſummæ quadratorum, à perpendicularibus omnium par-
ticularum figuræ ſolidæ, in idem planum E G productis.
Il-
la autem quadratorum ſumma data erit, ſi dentur in figura
O Q P, cuneoque illius, quæ propoſ.
9. huj. requiri dixi-
mus.
Ergo his datis, dabitur quoque ſumma quadratorum,
à perpendicularibus quæ, à particulis omnibus ſolidi A B C D,
ducuntur in planum E G.
Ponatur nunc alia item figura plana S Y T Z, cjuſdem cum
ſolido A B C D latitudinis, hoc eſt, quam includant plana B Y,
D Z ſolidum contingentia, ac parallela plano E A C, quæque
ſit ejuſmodi, ut, ſecta lineis rectis V V, X X &
c. quæ reſpon-
deant planis figuram A B C D ſecantibus, K K, L L, &
his
parallelis, faciat eandem inter ſe rationem linearum harum
atque illorum planorum, ſi ſumantur quæ ſibi mutuo reſpon-
dent.
Itaque rurſus quadrata ſimul omnia perpendicularium,
à particulis figuræ S Y T Z in rectam S T cadentium,
æqualia erunt quadratis omnibus perpendicularium quæ, à
particulis ſolidi A B C D, ducuntur in planum A C.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index