Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Ut spatium caeli quadam de parte venenet:
Quo simul ac primum pennis delata sit ales;
Impediatur ibi caeco correpta veneno;
Ut cadat e regione loci, qua derigit aestus
Quo cum conruit; haec eadem vis illius aestus:
Relliquias vitae membris ex omnibus aufert.

Quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum:
Posterius fit, uti, cum iam cecidere veneni
In fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda;
Propterea quod magna mali fit copia circum.

Fit quoque, ut interdum vis haec, atque aestus averni
Aera, qui inter avis cumque est, terramque locatus,
Discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis:
Cuius ubi e regione loci venere volantes;
Claudicat extemplo pinnarum nisus inanis:
Et conamen utrimque alarum proditur omne.

Hic, ubi nixari nequeunt, insistereque alis;
Scilicet in terram delabi pondere cogit
Natura.
& vacuum prope iam per inane iacentes
Dispergunt animas per caulas corporis omnis.

Frigidior porro in puteis aestate fit humor:
Rarescit quia terra calore, & semina siqua
Forte vaporis habet, propere dimittit in auras.

Quo magis est igitur tellus effeta calore:
Hoc fit frigidior, qui in terra est abditus, humor.

Frigore cum premitur porro omnis terra, coitque,
Et quasi concrescit: fit scilicet, ut coeundo
Exprimat in puteos, si quem gerit ipsa calorem.

Esse apud Ammonis fanum fons luce diurna
Frigidus, at calidus nocturno tempore fertur.

Hunc homines fontem nimis admirantur, & acri
Sole putant supter terras ferviscere raptim,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index