Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ſpiritalium vt ſpiritales ſunt colorum ſpecies, quæ ex colori­
bus effluentes, per illuminatum medium, & cæteris omnibus
in partibus optimè diſpoſitum, multiplicatæ ad oculum, à quo
videntur, in piramidis formam, cuius baſis eſt in eare, quæ vi
detur, & cuſpis in oculo, qui videt, ocissimè perueniunt: hæ ſpe
cies à magnete egreſſæ, & per medium optimè diſpoſitum mul
tiplicatæ, ferro communicantur, quibus communicatis ferrum
magneti ſimile redditur, & ad trahentem magnetem, vt ad
ſimilem fertur; non vi tamen, sed trahentis magnetis natura­
li deſiderio in ferro exiſtente.
Ferrum ergo eam ob rem ad
magnetem mouetur occaſione ſcilicet ſpecierum illarum ſpiri­
talium, de quibus verba fecit Alexander libro ſecundo ſuo­
rum quæstionum naturalium capite vigeſimotertio, à quo Sim­
plicius octauo libro Phyſicorum particula octuageſimaſecun­
da non differt.
Animaduertendum certè eſt, nos per ſimilitudinem inter
ferrum, & magnetem à ſpeciebus generatam, non intellige­
re, aut ſimplicem relationem, aut ſimplex relationis funda­
mentum, cum hæc per ſe principium motus illius non ſint.
Neque enim relatio, neque fundamentum, quæ non tangunt,
mouere valent, ſed per ſimilitudinem ſpeciem quandam ſpiritalem
intelligo, quæ eo modo tangit, quo aut lucis aut colorum ſpe­
cies oculum tangit: quia nihil aut mouet, aut mouere vmquam
potest niſi tangat; quod ſeptimo libro Phyſicorum ab Aristo
tele diſputatur: & nihil aut mouetur, aut moueri potest, niſi
ab eo, quod mouet, tangatur.
Ad hanc ſententiam eorum opi­
nio redacta, qui ferrum à vi quadam oculta ſeu nota, aut na­
tura, aut ſubstantia trahi credunt, veritati conſentanea erit,
ſi per ocultam vim naturam, & ſubſtantiam formam au­
dierint, quæ ſuam ſpiritalem ſpeciem, per medium optimè di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index