LIBER QVINTVS,
DE MOTV IN DIVERSIS
Planis.
DE MOTV IN DIVERSIS
Planis.
HACTENVS conſiderauimus motum in libe
ro medio; iam verò conſiderabimus in planis
durioribus, in quibus mobilè feratur vel ſua
ſponte vel ab extrinſeco impulſum.

DEFINITIO 1.
PLanum inclinatum eſt corpus durum læuigatiſſimum, in quo mobile quod
piam moueri poſſit, quod nec ſit verticale ſurſum, nec perpendiculare deor
ſum, non addo, nec horizonti parallelum; quia planum rectilineum hori
zontale eſt etiam decliue, vt ſuo loco videbimus.

Hypotheſis 1.
Corpus graue per planum inclinatum deſcendit, & quidem velociùs per illud
planum, quod minùs recedit à perpendiculari, tardiùs verò per illud, quod plùs
recedit.

Hypotheſis 2.
Corpus graue in plano inclinato minùs grauitat, id eſt faciliùs ſustinetur, &
tardiore motu deſcendit, quàm in perpendiculari deorſum.

Vtraque hypotheſis certa eſt, & de vtraque ſupponimus tantùm, quòd
ſit, nam demonſtrabimus infrà propter quid ſit.

Axioma 1.
Corpus graue ideò tantùm mouetur ſua ſponte, vt deorſum tendat:
hoc
Axioma conſtat ex iis, quæ fusè demonſtraui ſecundò lib. adde quod,
deorſum tendere, & corpus graue ſua ſponte moueri idem prorſus ſonare
videntur; nec enim loquor de potentiâ motrice animantium, vel de alia
quacumque magneticâ, ſed de potentiâ motrice grauium; graue autem
illud appello, quod in medio rariore poſitum deorſum tendit, niſi impe
diatur, denique hîc ſuppono dari motum naturalem grauium deorſum