Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Table of figures

< >
< >
page |< < of 579 > >|
1
dem viro clariſſimo adductæ, inquit
enim: Si ſegmentum IC mercurij ab ae­
ris exterioris cylindro ſuſtinetur, igitur cum
cylindrus exterior eamdem vim ſemper
habeat æqualem ſegmentum IC ſemper
ſustinet.
Sed hoc experimento repugnat,
nam ſi tantulum aeris antequàm demit­
tatur mercurius in fiſtula relinquatur mer­
curius deſcendet infra C; in C autem ſuſti­
neri deberet ſi à cylindro aeris exterioris
ſuſtineretur vt patet &c.
88[Figure 88]
Cap. 5. de ae­
ris grauitate
æquilibrio,
ſtructura, &
vi elaterią
eius.
Tertium ar­
gumentum
eiuſdem au­
thoris.
Non latuit huius argumenti authorem reſponſio à
fautoribus contrariæ ſententiæ allata, nimirùm illud
tantulum aeris infra fiſtulam relicti poſt deſcenſum mer­
curij liberiorem nanciſci campum, ac proindè cum ante com­
preſſus eſſet explicare ſeſe, ac dilatare, & premere ſuperfi­
ciem mercurij, vnde hic infra C deſcendit.
Sed inſtat di­
cendo; tantam aeris compresſionem iam ſupra ſatis effi­
cacitèr ab ipſo refutatam fuiſſe.
Sed an reuerà iure refutata fuerit, poſteriùs oſten­
demus
, modò tantam aeris dilatationem argumento
ab eadem experientia deducto retinebimus; attamen
interea erit operæpretium exponere quomodò, &
quando aer intra mercurium in fiſtula relictus expli­
cetur dilateturque.
89[Figure 89]

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index