Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1merus ſit centrum vbi eſt a.
hoc enim manet. Sint verò
a b & a g lineæ ex centro.
Quantò igitur fuerit maius
id, quod ex centro, vel ipſum
a g, tantò plus magnitudo
illa transfertur, quod eſt
prius demonſtratum.
COMMENTARIVS.
Cvr ſi fuerint.] Huius capitis problema eſt. cur lignum lon­
gius è medio geſtatum breuiori eiuſdem ponderis difficilius ex
humero fertur.
Cui vt reſpondeat generalem præcedentis ſolutionem
reijcit, & eam quæ ſpecialis fuit de agitatione vtriuſque extremi ad­
fert, vt quæ reuellat in alium terminum, contorqueat, & premat fe­
rentem.
Hæc autem pendet à maiore diſtantia à medio tanquam cen­
tro humeris geſtato.
Sit igitur lignum
longius A B è me­
86[Figure 86]
dio C geſtatum.
Sit & breuius
87[Figure 87]
D E eiuſdem pon­
deris puta decem librarum è medio F geſtatum etiam.
Quia partes
cum pariter multiplicibus ſunt in eadem ratione prop. 15. lib. 5. &
eſt A B maior ipſo D E, erit dimidium A C maius dimidio D F.
Et ſic extremum A magis diſtans à centro C immoto plus mouet,
vel mouetur pro natura ſua deorſum.
Item B. Ergo tum A tum B
plus impediunt ferentem ex C: quam D & E ex F.
Quæri hic
poſſet cur pondera ſiniſtro humero facilius ferantur, quam dextro.
Hoc fit, quia dextrum cum natum ſit ad mouere: ſiniſtrum ad moueri:
illud ſi liberum ſit ab onere impoſito ( quod premit ideoque impedit )
facilius & maiori vi mouebit.
Impeditum enim omne minus probe
fungitur officio.
Præterea cum progreßio fiat impulſione vnius cru­
ris, & tractione, tum impulſione alterius, melius eſt aliud, quod plus
impulſione & tractione valet ab onere liberari.
Eſt autem dextrum crus.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index