Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663
page |< < of 403 > >|
1& ſuperinfundito, terque aut quater repe­

tes, ſic dulciſſimi & clari reddentur.
Iam
verò & illud dixi, mucidos fieri ſi quid
aquei humidi ſuperſuerit.
Mel verò & ſac­
charum, reliquique ſucci, candido oui, &
aqua repurgantur, deſpumando, coquendo­
que.
Coctum verò dicitur & eſt, cùm gutta
coierit.
Seruantur & fructus aliis modis, ve­
lut ficus: primò ſerotini, cum decidentes ex
arbore, immaturique frigore maturantur.
Serotinos diximus fieri prioribus fructibus
antequam adoleſcant præciſis: frigore enim
calor qui intus eſt cogitur, & concoquit.
Alia verò ſeruantur liquoribus, vt aceto
vuæ: quòd ſi mel addideris, non abſurdum
erit.
Vidi enim ſeruatas, quæ virides vide­
rentur.
Seruantur etiam vuæ quaſi ſpontè
in frigidioribus locis purgatæ, & ſuſpenſæ
ad Boreæ regionem, vſque ad ver.
Melle au­
tem nuces commodiſſimè: ipſæ dulces eua­
dunt, mel autem fit arteriacum, faucibus

enim non parum conducit.
Sed mellis ratio
generalis eſt, velut & aceti & olei: liquo­
res enim qui ſeruantur, ſeruant, niſi admo­
dum vincento equo humido.
Sed acetum
peruertit ſaporem, oleum autem odorem,
mel verò meliùs eſt, poteſtate quidem cali­
dum, & ſiccum, ac pingue.
Cucumeres
quomodo ſer­
uentur.
Cucumeres
vt præcoces
ac melones
habeas.
Fructus &
flores vt tem­
pore
quouis
habeas.
Radices her­
bæque omnes
quomodo ſer­
uentur.
Condita
quomodo
fiant.
Saccærum
mel quomo­
do purgtur.
Nuces quo­
modo optimè
ſeruentur.
Carnes æſti­
uo tempore
quomodo
ſeruentur.
Carnes quoque æſtate coactas non perfe­
ctè, expreſſa aqua diligenter in vmbra per
horam ſiccabis loco perflato, inde aceto al­
bo, ſaleque conſperſas, collocabis in olla fri­
gidiore loco, reuolues ſingulis diebus.
Suffi­
ciet hæc conditura ad dies decem.
Aliter ſe
coctam ac ſiccatam, ſale, iuniperique con­
trito ſemine inſperge, ac in ollam aceto albo
plenam, locoque frigido poſitam merge, re­
uoluens ſingulis diebus: miraberis ſaporis
& odoris gratiam.
Piſces quo­
modo ſeruen­
tur.
Aquam cor­
ruptam quæ
corrigant.
Quæ mollia ſunt, non coquuntur quùm
ſeruare voles, præter piſces: nam hi frigun­
tur in oleo mediocriter, & inter folia lauri,
myrtiue ſale conſperſi reponuntur.
Seruant lauri folia non ſolùm piſces, ſed
iam corruptam aquam emendant, innoxiam­
que atque benè olentem reddunt, & aduer­
ſus venena præſenti auxilio ſunt.
Emendat
& calx, itemque coctio, ſed nil lauri foliis
melius.
Aqua à qui­
bus corrum­
patur.
Corrumpitur autem aqua ab his præci­
puè quæ ab aqua corrumpuntur: talia ſunt
triticum & cadauera maximè humana: nam
ſi ab aqua corrumpuntur magis in dies, vt
aquam corrumpant vehementer neceſſe eſt.
Corrumpunt etiam eam lupini, ac linum, vt
in foſſa vrbis noſtræ multitudinem piſcium
in ea extinctam ob id admirarer.
In vniuer­
ſum quum multa corrumpant aquas, in duo
genera rediguntur, vel ea quæ in aquis cor­
rumpuntur, vel quæ iam ſpontè pernicioſa
ſunt.
Sed nihil quiete deterius eſt, vt nihil
ad purgandam motu.
Sed motus ſerò aquam
purgat, quies autem celerius corrumpit.
Sed
ſi calida ſit aqua, aut vinum in vaſis poſita,
ea vaſa in aquam aliam in qua halinitri li­
bra ſit diſſoluta immergito, aſſiduè mouens:
refrigeratur enim aqua exterior, quoniam
velut ob ignem quendam vapores exhalant,
nec tamen vt ab igne alij generantur.
Quan­
titas verò ac modus eius talis eſt.
In aquæ
libras centum, halinitri libras à 20. ad 25. aſ­
ſumes: huius ex tribus partes duas infunde,
ac ſenſim embolo maſculo in piſtilli formam
ligneo verte, lente primò, inde paulò conci­
tatius, donec creſcente frigiditate celerrimè
vertatur, ſemperque ad eandem partem.
Ex­
plorabis autem digito ſæpius cùm ad ſummum
frigiditatis peruenerit, inde adde dimidium
reſidui halinitri, ac verte denuò, vltimò reli­
quam partem ſeu ſextam totius addes, ac
circumages, donec ad ſummum frigiditatis
aqua peruenerit: quæ vbi ad ſummum per­
uenit, ſi paululum contrario motu agatur,
nihil officies: at antè, multum ex frigiditate
tolleretur.
Solutum verò halinitrum rurſus
excocta aqua cogitur, cùm tandiu excoctum
fuerit, donec cochleari in pauimentum effu­
ſum concreuerit Et quanquam hæc genera­
lior ac ſubtilior ſit aqua, & aquis immerſa
vina refrigerandi ratio, nihilominus tamen
melius a glacie, & niue aquæ refrigerantur.
Seruantur hæc ad æſtatis extremum fruſtis
magnis, puris, frigore duratis diuturno,
qualia refert.
Munſterus inueniri in Valeſiæ
montium iugis, millibus multis annorum
durata.
Nam hæc Germaniæ regio adeò fri­
gida eſt, vt nullis æſtatis caloribus glacies
diſſoluatur: diſſoluitur tamen calore ignis,
aut Solis, ſed ſerò.
Huius igitur glaciei fru­
ſtum oui magnitudine, aquæ magnum vas
refrigerat, eamque ſtatim, velut & vinum.
Vidiſſe ſe refert horridam glaciei ſpeciem,
magnitudine & ſciſſuris, quæ in ea erant
adeò aſpectu terribilem, vt etiam fortes tur­

bare poſſet: quæ cum frangitur, ſtrepitum
adeò diſſonum & magnum edit, vt orbis
ruere videatur.
Hoc genus glaciei, & quod­
cunque aliud tantum durat, quanto maiore
mora concretum fuit: tempora enim diſſolu­
tionis, & generationis ſibi inuicem reſpon­
dent: quò diutius enim cogitur, eò fit grauior
& denſior, & ob id etiam diſſolutioni minus
obnoxia.
Oſtenſum eſt autem hoc, in his quę
de ferro diximus.
Ergo huius fruſtra pluribus
ſeruantur diebus in antris montium vmbro­
ſis, aut ſi inter ſaxa condiantur, ac marmora,
paleaſque aut inter crvſtalla in vinaria cella
Boreæ expoſita.
Aqua & vi­
num quomo­
do refrigeren­
tur
.
Glacies &
nix quomo­
do æſtate
ſeruantur.
Glacies
mira.
Sed ad radices quas ſeruare propoſitum eſt
venio, tum duriora reliqua, in quibus tamen
teneriores eligemus.
Et quæ ſeruanda cruda
ſunt, aceto ac pipere, tum garyophylis atque
aliis adiectis odoribus, facilè ſeruantur: mo­
dò memineris odorum alios quidem aliis
conuenire, tum etiam gratiam apud homines
non eandem eſſe, vt nec ſaporum.
Sed quæ
melle condire volumus, mediocriter cocta, &
ſiccata eſſe debent, quoniam molliora fiunt,
& melius ſapores atque odores combibunt.
Inde etiam ſuauiora redduntur. Simili ſubtili­
te humana induſtria etiam in delectandis
oculis artes adoritur.
Hinc amicus noſter bi­

bliopola Nicolaus Landrianus corio ſic ex­
preſſit imagines, vt ex cyprio ære factæ vi­
derentur Corium enim vt parum maduerit,
tepidum proplaſmatibus diligenter intrudi­
tur ligneis, aut alia ex materia factis: additur
cera vt ad amuſſim compleatur inane, &
ſuperinducta charta inter tabulas torculari
conſtringitur, pingiturque quod cælatum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index