Clavius, Christoph, In Sphaeram Ioannis de Sacro Bosco commentarius

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (190) of 525 > >|
227190Comment. in I. Cap. Sphæræ
Non autem abs re fuerit, hocloco breuiter etiam declarare, quonam pa-
11Quomodo
terra ſe ha-
beat cũ ſin
gulis cœlis
collata.
cto terra ſeſe habeat cum ſingulis orbib.
cęleſtibus collata. Non. n. reſpectu cu-
iuſq;
cæli exiſtimari debet inſenſibilis magnitudinis. Quamobrem certiſſime
tenendum eſt, terram inſenſibilis eſſe magnitudinis, ſi cum cælo Iouis, Satur-
ni, Firmamenti, &
alijs ſuperioribus cęlis comparetur, ut omnes rationes addu
ctæ manifeſte confirmant:
At uero reſpectu cæli Martis, atque Solis, eſſe quidẽ
alicuius quantitatis, ſed non tantę, quę ſit alicuius momenti, ut luce clarius cõ
ſtat ex illis rationibus, quas ex umbris, &
inſtrumentis Mathematicorum de-
promptas propoſuimus;
Sunt enim illę experientię in Sole pręcipue obſerua-
tę Si denique conferatur cum cœlo Veneris, Mercurij, ac Lunę, eam omnino
iam cenſendam eſſe notabilis magnitudinis, maxime reſpectu orbis Lunaris.
Cum enim corpus Lunare reſpectu orbis, in quo exiſtit, ſenſibilem prę ſe ferat
quantitatem, ac molem;
ut ſenſibus eſt manifeſtum; quo modo Terra, quę mul-
to maior eſt corpore Lunari, dici poterit non habere molem, ac quantitatem
notabilem reſpectu cęli Lunæ?
Hęc omnia magis peſpicua erunt ex communi
hac ſententia Aſtronomorum, qui aſſerunt, Si quis in orbe lunari conſtitutus
terram intueretur, appareret ei ter maior, &
paulo amplius, quàm Luna hinc
è terris conſpicitur:
Ex orbe uero Solis bis maior iudicaretur terra conſpecta,
quàm hinc è terra Venus nobis apparet:
Ex cęlo deinde Martis terra, ſi luceret,
ęſtimaretur ęqualis uni ſtellę minimę, quales ſunt in ſexta magnitudine cõ-
prehenſę:
Ex ſuperioribus denique cęlis, maxime ex Fitmamento, nullo pacto
cerneretur, ſed omnino inſtar puncti exiſteret inſenſibilis.
22Terram So-
le eſſe mi-
norem, Lu-
na uero ma
iorem.
Vervm quia mira fortaſſe alicui uidebuntur ea, quę de quantitate aſtro-
rum reſpectu magnitudinis terrę affirmauimus, breuiter nunc oſtendemus, ter
ram, quãuis ingenti mole nobis prędita eſſe uideatur, multo minorẽ eſſe cor-
pore Solari, Lunam uero contra, quamuis eius magnitudinem eandẽ eſſe, quã
Solis, ſenſus iudicet, longe minorem eſſe ipſa terra.
Rationes autem ſubtiliſſi-
mas, quibus peritiſſimi Aſtronomi hęc omnia Geometrice concludunt, quo-
niam altioris ſunt conſiderationis, quàm ut hoc loco explicari poſſint, ſpe-
ctantq́;
ad Theoricas planetarum, omnino prętermittemus, ſi quis autem earũ
deſiderio tenetur, petendę erunt ex Ptolemęo ſummo harum rerũ artifice, &

alijs Aſtronomis.
Quod igitur Sol ſit longe maior, quàm terra, ex rationibus
Perſpectiuorum manifeſtum eſſe poteſt.
Si enim Sol eſſet terræ ęqualis, proij-
ceretur umbra terrę ęquabiliter in modum cylindri in infinitum;
Si vero mi-
nor exiſteret Sol, quàm terra, augeretur ſemper vmbra terrę proiecta in infini
tum:
Quorum illud à Vitellione lib. 2. Perſpectiuę propoſ. 26. Hoc uero pro-
poſ.
28. clariſſime demonſtratur. Quocirca nocte ſerena occultarentur ſemper
aliquę ſtellę fixę, quę nimirum in umbra terrę exiſterent, uel certe non tan-
tum haberent ſplendorem, quantum alię ſtellę, quę tunc à Sole illuſtrantur:
Eademq́; ratione, quando Mars, Iuppiter, & Saturnus Soli per diametrũ obij-
citur, paterentur eclipſim, quod nunquam viſum fuit.
Quare Sol multo maior
exiſtet, quàm terra:
Ita enim fiet, ut umbra terrę proijciatur in formam pyra-
midis, ſeu potius coni, deſinatq́ue in punctum indiuiſibile, adeo ut ad ſtellas
fixas, &
dictos planetas minime pertingat, ut ab eodem Vitellione demonſtra
tur propoſ.
27. eiuſdem lib. Vnde mirum non eſt, quod neque vllę ſtellę fixę,
neque ſuperiores illi Planetę defectum luminis patiantur, quamuis è diame-
tro Solem aſpiciant.
Quod autem Luna multo minor exiſtat, quàm terra, de-
monſtratiue ex dictis ita deduci poteſt.
Quoniam enim oſtenſum eſt, terrę

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index