Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 360 > >|
1vt AE, ad AD, ita AD ad AS. Quamobrem, aut
neges oportet ratiocinia Geometrica, aut fatearis le­
gitimè diuidendo ita concludi, vt AS, ad SD; ita AD
ad DE.
Certè hanc ipſam falſam hypotheſin, eodem numero ſta­
tim expreßè aſſumis; ideóque nihil inde concludis: fruſtraque
inſuper laboras, vt originem erroris inquiras, qui nullus eſt,
niſi in falſis ſuppoſitionibus tuis.
Cùm hypotheſes falſæ, ſint; cuius tamen ſint, ad­
uerſus quem ſint, quem errorem creent, ſatis iam
apertum.
Atque, vt ingenuè dicam, quod ſentio, in huiuſce contro­
uerſiæ penetralia ingreſſus non videris: cùm vbique ferè falſa,
atque ab hac tota materia perquàm aliena ſupponas; & vix
quicquam, niſi ex talibus ſuppoſitionibus concludas.
Tuma­
ioribus, & melioribus occupatus, leuiora hæc neglexiſſe
videris.
Si hæc ſit ingenuitas tua; beatus es, qui ita de te, ita
de me ſentire poſſis: ac prouidere quid Lectores opi­
naturi demùm ſint, vbi cùm te Myſten, me propha­
num habuetint, te perſpicacem, me hebetem, te dili­
gentem, ac ſedulum, me oſcitantem, & agentem aliud:
requirent tamen vel vnam falſam hypotheſin, quæ
mea ſit; & vel vnam periodum, in qua aliquid ab hac
tota materia tantillùm alienum ſupponam, aut di­
cam.
Numero ſequente xxxviij. quicquid concludis, ex du­
plici falſa hypotheſi ſimiliter concludis.
Vna eſt, quód ve­
locitates totæ, atque integræ quibuſlibet partibus acquiſitæ
eam inter ſe rationem obſeruent, quam partes ipſ quibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index