Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 258 > >|
1 altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
montibus in summis vestigia cernimus ignis?

Quod superest, facilest ex his cognoscere rebus,
presteras Grai quos ab re nominitarunt,
in mare qua missi veniant ratione superne.

nam fit ut interdum tamquam demissa columna
in mare de caelo descendat, quam freta circum
fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
et quaecumque in eo tum sint deprensa tumultu
navigia in summum veniant vexata periclum.

hoc fit ubi interdum non quit vis incita venti
rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
in mare de caelo tamquam demissa columna,
paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
coniectu trudatur et extendatur in undas;
quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
vis et fervorem mirum concinnat in undis;
versabundus enim turbo descendit et illam
deducit pariter lento cum corpore nubem;
quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
ille in aquam subito se inmittit et omne
excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.

fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
vertex conradens, ex aere, semina nubis
et quasi demissum caelo prestera imitetur.
hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
turbinis inmanem vim provomit atque procellae.

sed quia fit raro omnino montisque necessest
officere in terris, apparet crebrius idem
prospectu maris in magno caeloque patenti.
Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index