Buonamici, Francesco, De motu libri X
page |< < of 1055 > >|
1aut eius continuatio nos vt à ſigno manu ducit in notitiam vnius motus ad numerum potiuſquàm

ſit eius cauſſa: cùm ipſa ſuam ducat originem à natura ſubiecti quod propter potentiæ partici­
pationem diuidi poteſt.
ſed attende ſedulò hæc quæ ſequuntur.
D
E
Recitantur Græcorum & Arabum opiniones de Ariſtotelica demonſtratione ſexti Phyſ.
Cap.
XXXIIX.
ADMONET nos hic locus, vt à nobis nuper indicata demonſtratio ſedulò pertractetur;
tum quòd ab antiquorum expoſitione diſcedimus in eius ſtatuendo ſenſus, tum etiam quòd
ex eo quoque melius perſpicietur cauſſa continuationis, ſeu diuiſionis in motu.
Ita igitur argu­
mentabatur Ariſtoteles concluſurus: Omne quod mouetur, eſſe diuiduum.
Quicquid mo­
uetur eſt partim in termino à quo partim in termino ad quem.
Quod eſt huiuſmodi diuidi po­
teſt.
Ex quibus efficitur, omne quod mouetur, eſſe diuiduum. Quæſitum eſt hîc ab Auerroë,
an hæc demonſtratio complectatur omne genus mutabilium, cum eorum quæ per ſe, tum etiam
eorum quæ per accidens, hoc eſt, eorum quæ tempore mutantur, & eorum quæ ſubitò exiſtunt:
quocunque enim dato conſequi abſurdum.
nimirum, ſi non de omni mobili fiat ſermo, demon­
ſtrationem vniuerſalem non futuram, quod vitium eſt maximum in ſcientiis.
Pręterquàmquòd

omne mobile, cuicuimodi ſit, cum per ſe, tum per accidens, videtur eſſe diuiduum.
Si verò mu­
tationeis omneis ea demonſtratio complectatur; aſſumptionem eius argumentationis eſſe falſam,
vtpote, quòd ea quæ temporis puncto fiunt, non ſint partim in termino à quo, partim in termino
ad quem.
Rurſus & id mihi difficultatem affert, quòd neque item neceſſariò de mobili ad lo­
cum vera eſſe videtur hęc ratio: proptereaquòd ſi terminus à quo & ad quem in loco reſpiciunt
tantummodò ſpatium, quid prohibet etiam indiuiduum eſſe id quod mouetur?
ſic neque erit
hæc demonſtratio communis item omni mobili ad locum, eò quòd etiam indiuiduum, ſi in quadam
ſpatij parte fuerit, cùm id ſpatij quod inter ipſos terminos intercedit, vtriuſque termini ſit parti­
ceps; erit partim in termino à quo, partim in termino ad quem: proptereà non erit illud verum.
Quicquid eſt partim in hoc, partim in illo termino diuidi poſſe. Quòd ſi exiſtimemus id quod
dicimus eſſe partim in hoc, partim in illo, intrinſecùs inhærere mobili, & ex eius oriri poteſtate,
ſicut in nigro eſt eſſe poteſtate album, atque operari ex poteſtate quam habet ad albedinem; nec
minus quicquid eſt in vtroque ex parte, poterit eſſe indiuiduum.
quid enim vetet, quo minus

eiuſmodi natura poteſtatem habeat ad alterum ex illis terminis, quantum eſt beneficio cauſſæ quę
continetur in hac demonſtratione?
ſi igitur fieri poſsit, vt talis poteſtas in indiuiduo maneat,
etiam non obſtabit indiuiduo, quòd ſit per parteis in vtroque termino, quòd ſi indiuiduo neceſſa­
riò talis poteſtas ineſt: at id in hac ipſa demonſtratione non comprehenditur, aut ſaltem, cùm
duplex diuiſio ſit in mobili, ſecundùm quantum .ſ.
graduſque. formarum, quòd illa etiam diuiſio­
nis ratio quæ accipitur in ea demonſtratione, reſpiciat formam, non quantitatem.
quòd certè ab­
horret à conſilio Philoſophi & interpretationibus omnium Peripateticorum.
Hæc mouere phi­
loſophos ad varia de hac ipſa reſcribenda, atque adeò, vt quattuor apud Auerroëm de hac de­
monſtratione ſententiæ legantur.
Prima quidem quam tribuit Alexandro qui ita ſe expediebat
è prima illa dubitatione (nam ſecunda hæc, ſiquid valet, à nemine quem ego viderim, excitata eſt)
negans aliquam mutationem in tempore fieri; verùm omnes tempore abſolui; & quanuis tem­
poris puncto perfici viderentur; nihilominus eas eſſe in tempore quod, cùm fugeret ſenſum, pro
inſtanti haberetur.
Sed cùm anteà nos oſtenderemus, aliquas eſſe mutationeis quę ſint habitudi­
nes, & fiant circum ſubiectum quod contrario caret; ſolumque.
comitem habeant priuationem,
cuiuſmodi ſunt illuminatio, cogitatio, ſenſus, & alia conſimilia, facilè confutari poſſe cenſemus

Alexandrum.
Themiſtius autem, etiam ſi fateatur omne quod mutatur, ſiue in tempore, ſiue
in eius puncto mutetur, eſſe diuiduum; tamen ad id quod tempore mutatur, ſtatuit attinere de­
monſtrationem; alteram verò mobilium ſpeciem fuiſſe neglectam, quòd ex notitia termini per­
ſpicuum foret tale genus mobilium poſſe diuidi: nanque eiuſmodi eſt id quod fit ἀθρὸως.
At quod ita fit, intelligitur, quòd vnà omni ex parte mutatur. Cùm ergo partium notionem in­
cludat, ſequitur vt in eo manifeſtè diuiſio deprehendatur.
Auerroës inuehitur in Themiſtium,
tùm quòd falſum id eſt, quod fit in temporis puncto, diuidui notionem præſeferre; quin potius
indiuiduum prima eius informatio præſentat.
ſiquidem, ſicut ſe habeat diuiſio ad tempus, ita ad
non tempus, non ſanè id quod eſt diuiduum ſe habeat, ſed contrà id quod diuidi non poteſt.
Tùm prætereà diuiſionis ratio differret ab ea quam poſuit Ariſtoteles; & ita committeretur ea fal­
lacia qua non cauſſa accipitur vt cauſſa, eò quòd ratio diuiſionis in ea demonſtratione ponitur
eſſe, quòd habeat vtroſque terminos à quo & ad quem ex parte: cęterùm hęc cauſſa non eſſet:
quoniam talis proprietas non ineſt in eo quod in non tempore mutatur.
tale enim ſimul fit & eſt.
Adde etiam, quòd intelligentia eſt de genere illarum mutationum quæ omnem rationem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index