Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1lum diurnum majorem deſcribat, eam Iupiter haud dubiè antecedit, &
poſt ſe relinquit, versùs ortum; & perinde illa ſe habet, quò ad apparen­
tem motum, atque ſi versùs ortum ſeu versùs T à Iove diſcedens move­
retur: Itaque, ſi ſupponamus, vna cum Iove, moveri rectas EA, FG, cir­
ca idem Mundi centrum, quartam Mediceam ab A versùs T, appatenti &
æquabili motu, ire neceſſe eſt.
Cum verò ab Apogæo A, ad mediocrem diſtantiam D motu accelera­
to feratur, ſit datum tempus, quo ab A perveniret in T, ſi hoc dumtaxat
motu accelerato, item quo perveniret in T, ſi primo illo dumtaxat æqua­
bili moveretur, haud dubiè ſi vtroque ſimul, mixto ſcilicet ex æqua­
bili per AT, & accelerato per AD, dato illo tempore, perveniet in F, per
ſemiparabolam ACF, cujus axis eſt AD, & baſis DF.
Si autem datum illud tempus in duo tempora æqualia dividatur; cer­
tè primo tempore, totius prioris dimidio, motu accelerato, acquiret AB,
quæ eſt . AD, iuxta doctrinam motuum; & ducta applicata BC, cum
perpendiculari NC, motu illo æquabili æquiret AN, dimidiam AT,
vel DF ; quia vt AD ad AB, ita Quadratum DF ad Quadratum BC ;
igirur motu mixto ex vtroque, acquiret AC; ſecundo verò tempore, pri­
mo motu acquiret, BD altero NT, mixto ex vtroque CF, demiſſa por­
rò perpendiculati NCS, licet Medicea ſit reverà in C, tranſacto primo
tempore, videtur tamen in S ; quia hæc in eodem proximè cum Iove pla­
no movetur; igitur ita re videtur apparenti motu per rectam DF, ſcilicet
proximè, vt temporibus æqualibus, æqualia ferè ſpatia decurrat, quod certè
noſtris obſervationibus toties repetitis mirificè conſentit.
Vbi autem Medicea pervenit in F, æqualem cum Iove orbem decurrit; igi­
tur æquè citò, nec ab eo vltra regreditur; quia tamen ab hac mediocri
diſtantia, tendit ad Perigæum E, motu retardato, circulum diurnum, diurno
Iovis minorem deſcribere incipit; citiùs igitur illum abſolvit; vnde ver­
sùs occaſum, ad Iovem accedat, neceſſe eſt; & cum juxta doctrinam mo­
tuum, quo tempore, motu naturaliter accelerato, datum ſpatium decurri­
tur, æquale huic, retardato percurratur; certè, quo tempore ab A pervenit
in F, motu mixto ex accelerato & æquabili, ab F pervenit in E motu mix­
to ex retardato & æquabili; & quo tempore à C pervenit in F, & ab A in
C; ab F pervenit in Z, & à Z in E, quod eſt Perigæum; eodem modo ab E
pervenit in G, mixto ex accelerato & æquabili, & à G in A mixto ex re­
tardato & æquabili.
Sic habes duas Parabolas AFEG, communi baſi
FG.
Sed vt aliquid de calculatione Iovialium dicam: ſuppono; integram
revolutionem quartæ Mediceæ abſolvi diebus 16. hor.19.min.12. ſeu mi­
nutis 24192. accipio quartam partem, ſcilicet 6043. quibus ab A venit in
F. ſuppono igitur DF diviſam in partes æquales 6048. item DG; ſuppo­
no demum certam Epocham, id eſt certum temporis punctum, quo Medi­
ceam eſſe in Apogæo A, conſtet; & ab eo tot dies fluxiſſe, puta 7. id eſt
min. 10080. divido hunc numerum per 6043. & venit quotiens I cum re­
ſiduo 4032. Vnde colligo, Mediceam decurriſſe ſemel DF, & ab F versùs
D, confeciſſe 4032. partes, quibus ſubtractis ex 6048. ſuperſunt 2016.hæc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index