Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
141 127
142 128
143 129
144 130
145 131
146 132
147 133
148 134
149 135
150 136
151 137
152 138
153 139
154 140
155 141
156 142
157 143
158 144
159 145
160 146
161 147
162 148
163 149
164 150
165 151
166 152
167 153
168 154
169 155
170 156
< >
page |< < (214) of 795 > >|
228214DISSERTATIO toribus mare Indicum & Pacificum tranſcurrentibus! tum enim certi
quid affirmare poſſemus, ubi nunc reticendum eſt, niſi plus, quam
demonſtrari poteſt, ſtatuamus.
Ex Verſoriis horizontalibus nihil colligere licet, quod abſque
ſcrupulo polos indicabit, cæteroquin cum iis multo plures captas
poſſidemus obſervationes, ex quibus fere hoc negotium poſſet abſol-
vi:
Nam Verſorium horizontale non dirigitur recta verſus polos
Magneticos Terræ, aut jacet in plano verticali tranſeunte per duos
polos, quia in nonnullis locis plane nihil declinat a vero Borea &
Au-
ſtro, adeoque ibi indicaret polos Magneticos &
Terræ eſſe eosdem,
cum tamen in aliis ejuſdem Meridiani terreſtris punctis poſitum de-
clinat 5, 10, vel 15 &
ultra gradibus Occaſum aut Ortum verſus,
atque ita polum Magnetis procul a terreſtri polo ſejunctum eſſe de-
monſtraret, quæ ambo ſimul obtinere nequeunt:
Si autem duo tan-
tum darentur in Terra poli Magnetici, Boreus &
Auſtralis, quacun-
que in plagâ Boreâ aut Auſtrali ſiti Verſorium horizontale ſemper
dirigeretur recta ad utroſque, atque planum verticale, quod per
ipſum concipitur ductum, per utroſque polos tranſiret, unde poſi-
tis duabus acubus in varia longitudine terreſtri, ex concurſu dire-
ctionum polus detegeretur;
nam poſitis pluribus acubus in eadem
latitudine, ſed longitudine diverſa, plana verticalia, quæ peripſas
ducta conciperentur, ſe in polis ſecarent:
id nunc non fit, quam-
obrem ſuſpicio oritur non levis, plures dari æque in hemiſphærio
Terræ Boreo polos Magneticos, ac in Auſtrali;
veluti quoque
magnus Halleyus callide conjectavit, quatuor opinatus eſſe Ma-
gneticos polos, duos in Terræ parte Septentrionali, duos in Me-
ridionali;
horum quatuor illum prædominari, Acumque maxime ad
ſe trahere, qui ſibi foret proximus, remotiorem quidem aliquid,
attamen parum in Acum acturum:
candide tamen confitetur Phi-
loſophus polos Geometrice determinari non poſſe:
unum prope Me-
ridianum tranſeuntem per partem Brittanniæ, Terræ finem voca-
tam, 7 gradibus a polo Arctico, ſitum eſſe opinatur, cujus vi de-
clinaret Acus in Europa, Tartaria, Mari Boreo, reſpectu tamen
habito alterius poli, ſiti in Meridiano terreſtri tranſeunte per me-
dium Californiæ, &
circiter 15 gradibus a polo Terræ Boreo; hu-
jus vi Acus declinaret in Septentrionali Americâ, atque in

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index