Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
< >
page |< < of 406 > >|
1Sin autem circum aream plura poſueris tribunalia: licebit ea
quidem quæ pro lateribus ſunt æque pari facere amplitudi
ne: atque ipſum eſt tribunal primarium.
Sed malim dignitatis
gratia primarium id eſſe grandius reliquis ex duodecim.
Hoc
et intereſt in quadrangulis: quod ſi omnibus lateribus fiat
primarium tribunal coæqualibus non improbabitur: in alteris
uero lineæ a dextra in ſiniſtram ductæ duplam habeant longitu
dinem
oportet earum / quæ in receſſum protendantur.
Parietum
pars ſolida hoc eſt oſſa ædificii / quæ in templis apertiones
plurium tribunalium diſſeperent / fient ut ſint nuſquam minus quam ex
quinta latitudinis interuacui: nuſquam ampliora quam ex tertia:
aut ubi occluſiſſima uelis eſſe ex dimidia.
Rotundis autem
areis ſi numerus tribunalium erit.
vi. facies / ut intercapedi
nes iſtiuſmodi hoc eſt oſſa et ſolidum parietis ſibi habeant
apertionis dimidiam.
Sin autem octo aderunt apertiones / tunc fa
cies ut habeant hæc præſertim in templis maximis æquam tribu
nalibus latitudinem.
Sin autem erit numerus angulorum pluri
mus / fiet ex tertia tribunalis.
Nonnullis in templis hinc atque
hinc uetuſto ætruſcorum more pro lateribus non tribunal: ſed
cellulæ minuſculæ habendæ ſunt: eorum hæc fiet ratio.
Aream
ſibi ſumpſere: cuius longitudo in partes diuiſa ſex / una ſui
parte latitudinem excederet: ex ipſa longitudine partes da
bant
duas latitudini porticus / quæ quidem pro ueſtibulo tem
pli extabat: reliquum diuidebant in partes tris: quæ trinis cel
larum
latitudinibus darentur.
Rurſus latitudinem ipſam templi di
uidebant in partes decem.
Ex his dabant partes tris cellis in
dextram: et totidem tris cellis in ſiniſtram poſitis.
Mediæ ue
ro ambulationi quattuor relinquebant.
Ad caput templi unum me
dianaſque ad cellas hinc atque hinc aliud tribunal adigebant.
Pa
rietes pro faucibus cellarum efficiebant ex quanta uacui interualii.
Hactenus de intimis areis. Porticus quidem ad tem
pla quadrangula erit aut pro fronte: aut item pro fronte
atque etiam in poſtico: aut cellam circum obfulciet.
Qua
parte tribunal prodeat / porticus non adiicietur pro fronte.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index