Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 406 > >|
1Sin autem circum aream plura poſueris tribunalia: licebit ea
quidem
quæ pro lateribus ſunt æque pari facere amplitudi
ne
: atque ipſum eſt tribunal primarium.
Sed malim dignitatis
gratia
primarium id eſſe grandius reliquis ex duodecim.
Hoc
et
intereſt in quadrangulis: quod ſi omnibus lateribus fiat
primarium
tribunal coæqualibus non improbabitur: in alteris
uero
lineæ a dextra in ſiniſtram ductæ duplam habeant longitu
dinem
oportet earum / quæ in receſſum protendantur.
Parietum
pars
ſolida hoc eſt oſſa ædificii / quæ in templis apertiones
plurium
tribunalium diſſeperent / fient ut ſint nuſquam minus quam ex
quinta
latitudinis interuacui: nuſquam ampliora quam ex tertia:
aut
ubi occluſiſſima uelis eſſe ex dimidia.
Rotundis autem
areis
ſi numerus tribunalium erit.
vi. facies / ut intercapedi
nes
iſtiuſmodi hoc eſt oſſa et ſolidum parietis ſibi habeant
apertionis
dimidiam.
Sin autem octo aderunt apertiones / tunc fa
cies
ut habeant hæc præſertim in templis maximis æquam tribu
nalibus
latitudinem.
Sin autem erit numerus angulorum pluri
mus
/ fiet ex tertia tribunalis.
Nonnullis in templis hinc atque
hinc
uetuſto ætruſcorum more pro lateribus non tribunal: ſed
cellulæ
minuſculæ habendæ ſunt: eorum hæc fiet ratio.
Aream
ſibi
ſumpſere: cuius longitudo in partes diuiſa ſex / una ſui
parte
latitudinem excederet: ex ipſa longitudine partes da
bant
duas latitudini porticus / quæ quidem pro ueſtibulo tem
pli
extabat: reliquum diuidebant in partes tris: quæ trinis cel
larum
latitudinibus darentur.
Rurſus latitudinem ipſam templi di
uidebant
in partes decem.
Ex his dabant partes tris cellis in
dextram
: et totidem tris cellis in ſiniſtram poſitis.
Mediæ ue
ro
ambulationi quattuor relinquebant.
Ad caput templi unum me
dianaſque
ad cellas hinc atque hinc aliud tribunal adigebant.
Pa
rietes
pro faucibus cellarum efficiebant ex quanta uacui interualii.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index