Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
211
211
212
212
213
213
214
214
215
215
216
216
217
217
218
218
219
219
220
220
< >
page |< < of 241 > >|
1 Nox ubi terribili terras caligine texit.
Quod nimis a verast longe ratione remotum.

Quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai,
Non quierit calidum supera de reddere parte,
Cum superum lumen tanto fervore fruatur;
Qui queat hic supter tam crasso corpore terram
Percoquere humorem & calido sociare vapori ?

Praesertim cum vix possit per saepta domorum
Insinuare suum radijs ardentibus aestum ?

Quae ratio est igitur?
nimirum terra magis quod
Rara tenet circum fontem, quam cetera tellus:
Multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.

Hinc ubi roriferis terram nox obruit umbris;
Extemplo subtus frigescit terra, coitque.

Hac ratione fit, ut, tamquam compressa manu sit,
Exprimat in fontem, quae semina cumque habet ignis,
Quae calidum faciunt aquae tactum, atque saporem.

Inde ubi sol radijs terram dimovit obortus
Et rarefecit calido miscente vapore:
Rursus in antiquas redeunt primordia sedes
Ignis, & in terram cedit calor omnis aquai.

Frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.

Praeterea solis radiis iactatur aquai
Humor, & in luce tremulo rarescit ab aestu:
Propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
Dimittat: quasi saepe gelum, quod continet in se,
Mittit, & exolvit glaciem, nodosque relaxat.

Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
Stuppa iacit flammas concepto protinus igni;
Tedaque consimili ratione accensa per undas
Conlucet, quocumque natans impellitur auris:
Nimirum quia sunt in aqua permulta vaporis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index