Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (216) of 672 > >|
228216Diſſertatio Octaua.
Dand. Hanc lignorum ſponte ſuâ igneſcentium in aris accenſio-
nem
, nomine fabulæ aut præſtigiarum, ſuſpectam mihi sĕper fuiſſe
non
diffiteor:
Nam & Gyraldus de Dijs Gĕtium Syntagm. 17. *Apud*
*Siculos
, ait, in colle Vulcanio iuxta stagnum, dum ſacrum fieret, Sar-*
*mentorum
faſces ſuper aras ſuâ ſponte ignem concepiſſe, &
nullo*
*flante
halitu inc endium feciſſe fabulati ſunt.
* Et de ſaxo quodam
ſacro
in Salentino oppido Egnatiâ (hodie Iuuenatium dici aliqui
putant
) de quo ſcribit Plinius lib.
2. cap. 107. *impoſito ligno proti-*
*nus
ſtammam exiſtere*, ſic cecinit Horatius lib.
1. ſerm. ſat. 5. *de-*
*hinc
Egnatia, lymphis Iratis extructa, dedit riſuſque iocoſque*,
*Dum
, flammâ ſinè thura liqueſcere limine ſacro, Perſuadere cupit*
*
&
c. * Idcirco aliquando curioſiùs euoluere cæpi eorum ſcripta, qui
multa
artiſiciosè componere docent, ſi fortè in aliquid inciderem,
quod
huiuſmodi narrationes à fabulæ ſuſpicione vindicaret;
cum
enim
Ars Naturam imitetur, ſi quid artiſicioſum deprehendiſſem,
quod
ligna vltro accenderet, facilè potuiſſe à Naturâ quid ſimile
conformari
concederem.
Ex Serapione in Tract de Mineral.
cap. 394. Magnes ſepeliatur calce viuâ in vaſe teſtaceo diligenter
cretâ
clauſo, &
in fornace figulorum locato, donec cætera vaſa
percocta
fuerint:
Nam hic lapis extractus, ſputo vel aquâ madefa-
ctus
flammam concipit.
Ad mentem Alberti, Accipe calcis viuæ,
Salnitri
puriſſimi, Tutiæ Alexandrinæ non præparatæ, Calamitæ,
ſingulorum
partem vnam;
Sulphuris viui, Caphuræ, ſingulorum
partes
duas:
redigantur in puluerem tenuiſſimum omnia, cribren-
turque
;
deinde puluis in panno lineo nouo probè conſtringatur,
atque
in crucibulo ponatur;
mox aliud crucibulum ſuperimpona-
tur
, atque filis ferreis ac luto ſapientiæ optimè concludatur, ne
vllo
modo reſpirare poſſit, &
ad Solem ſiccetur. Quibus factis po-
nantur
crucibula in fornace laterariâ, vel figulinâ, donec combu-
ratur
materia;
quibus deinde ablatis, inuenies materiam lateritio
colore
, &
perfectam: quæ cùm guttâ aquæ, vel ſputo, madefacta
erit
, ſtatim adhibito ſulphure flammam edit, quæ flatu deinde ex-
tinguitur
.
Lapis, qui ſaliuâ accenditur, apud Cardanum lib. 18.
de
ſubtil.
pag. 727. conſtat ex libris tribus calcis viuæ, picis Græcæ
vncijs
tribus, &
Magnetis vnciâ vna: trita coquuntur in ollâ fictili
lateribus
conclusâ:
tum lapis ſepelitur in oleo laurino per dies
quindecim
;
inde ſeruatur in ſicco: addit tamen Cardanus, *Hoc mi-*
*nus
habet veritatis, quia non ſemper accenditur.
* Porta verò

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index