Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1ſpoſitum, propagat, & ſimile cum ſimili copulat: ſi enim ocu­
lus per mediam ſpeciem, non tantum ſimilis, sed quodammodo
fit res quæ videtur: ſi intellectus per eamdem ſpeciem, non ſo
lum fit ſimilis illius rei, quæ intelligitur, sed fit ſuo modo idem;
cur orta inter magnetem, & ferrum ſimilitudinis reciproca­
tione beneficio ſpecierum ſpiritalium, quæ à magnete mana­
runt, & ferro communicatæ fuerunt, ferrum magneti ſimi­
le non fiet?
& ad magnetem vt ad ſimilem non mouebitur?
Hac ſimilitudinis proprietate stirpes ſuccum è terra idoneum
& vna quæque corporis humani particula, id quod in ſangui­
ne ſibi familiare, & conueniens eſt, allicit.
Roget quis, cur extremum nauigatoriæ pixidis perpendi­
culum temperati magnete ferri, tanta diſtantia ad eas ſem­
per partes ſe conuertat, quæ ad polos ſpectant?
Huius rei cau
ſas inuestigare, atque inuenire quam difficillimum est.
ego
vero (ſaluo ſemper aliorum meliori iudicio) eaſdem in ſpecies
iſtas ſpiritales referendas eſſe reor, quæ ſiue ab altissimis, &
ſecundum quamlibet loci differentiam, vastissimis ex magne­
te Riphæis montibus, ſiue ab alia quauis re, quæ magneti pro
portione reſpondeat, egreſſæ & per medium propagatæ, ad
pixidis vſque perpendiculum producuntur, perpendiculum rei
illi ſimilem reddunt, quæ est aut magnes, aut magnetis pro­
portione reſpondet; ferrum deinde perpendiculi harum ſpiri­
talium ſpecierum vi & efficacia ad montes magnetis, vel
ad res alias magneti proportione reſpondentes, vt ad ſimiles
mouetur; non vi, sed harum ſpiritalium ſpecierum efficacia.
Nec ſit, qui propter magnam distantiam per quam ſpecies
multiplicari debeant, conturbetur; quoniam à cælo ab oculis
noſtris maximopere diſtanti lucis ſpecies propagantur, qua­
rum propagatione nos ſtellas ſpectamus.
Non ne Plinio teste

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index