Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
Vbi autem Medicea pervenit in F, æqualem cum Iove orbem decurrit; igi­
tur
æquè citò, nec ab eo vltra regreditur; quia tamen ab hac mediocri
diſtantia
, tendit ad Perigæum E, motu retardato, circulum diurnum, diurno
Iovis
minorem deſcribere incipit; citiùs igitur illum abſolvit; vnde ver­
sùs
occaſum, ad Iovem accedat, neceſſe eſt; & cum juxta doctrinam mo­
tuum
, quo tempore, motu naturaliter accelerato, datum ſpatium decurri­
tur
, æquale huic, retardato percurratur; certè, quo tempore ab A pervenit
in
F, motu mixto ex accelerato & æquabili, ab F pervenit in E motu mix­
to
ex retardato & æquabili; & quo tempore à C pervenit in F, & ab A in
C
; ab F pervenit in Z, & à Z in E, quod eſt Perigæum; eodem modo ab E
pervenit
in G, mixto ex accelerato & æquabili, & à G in A mixto ex re­
tardato
& æquabili.
Sic habes duas Parabolas AFEG, communi baſi
FG
.
Sed vt aliquid de calculatione Iovialium dicam: ſuppono; integram
revolutionem
quartæ Mediceæ abſolvi diebus 16. hor.19.min.12. ſeu mi­
nutis
24192. accipio quartam partem, ſcilicet 6043. quibus ab A venit in
F
. ſuppono igitur DF diviſam in partes æquales 6048. item DG; ſuppo­
no
demum certam Epocham, id eſt certum temporis punctum, quo Medi­
ceam
eſſe in Apogæo A, conſtet; & ab eo tot dies fluxiſſe, puta 7. id eſt
min
. 10080. divido hunc numerum per 6043. & venit quotiens I cum re­
ſiduo
4032. Vnde colligo, Mediceam decurriſſe ſemel DF, & ab F versùs
D
, confeciſſe 4032. partes, quibus ſubtractis ex 6048. ſuperſunt 2016.hæc

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index