Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Table of figures

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1ſunt acquiſitæ; atque ita, vt quemadmodum AE dupla eſt
ipſius AD, ita velocitas acquiſita per totam AE, præ-
46[Figure 46]
cisè dupla ſit totius velocitatis acquiſitæ per AD;
quod tamen ex tuis, & Galilei principijs falſum eſſe
ſuperiùs numero 6. euici.
Qaid euiceris, & cuiuſ-nam fuerit hypothe­
ſis falſa, meminiſſe potes.
Altera ſuppoſitio falſa hæc eſt, quod tanquam ne­
ceßarium ducas quaſcumque ſpatij parteis vbicumque
deſignatas eodem tempore percurri, ſi eandem inter
ſe rationem obſeruent.
Sic ex eo, quod dico (in
figura videlicet articuli XXXIV.) IC, & eius
triplam DE æquali tempore percurri, concludis quo­
que partem QH, & eius triplam IC (dicere vo­
luiſti HC) æquali tempore debere abſolui.
Cuius Suppoſitio falſa fuerit; qua conſequu­
tione rem deduxerim; quid dicere voluerim:
citra nauſeam iam repeti non poteſt.
Quod ſanè non faceres, ſi quæ à me ea de redicta ſunt,
ipſamque rei naturam penitiùs inspexiſſes.
Et heic quoque beatus es, qui me æquè à tuis
dictis, & ab ipſa rei natura penitùs inſpiciunda ar­
ceas.
Miratus ſum autem etiam non parum, quomodò
paßim à numero Reſponſionis tuæ xxxiij mihi etiam affin­
gas, quaſi velim, ac ſtatuam primam partem AD ſex
minutis, poſtremam verò eius medietatem SD, ac ſecun­
dam partem DE minutis duobus percurri: cùm ne­
que eo loco, quem numero illo xxxiij examinas, neque vſpiam
alibi quidquam tale dixerim; & poſt modum numero xl.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index