Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo
page |< < (6) of 760 > >|
2286ARIST. DE COELO tu, qui ad aliud et aliud corpus accommodatur: at ut eo mo
ueatur ſecundum naturam, fieri nequit, ſi uniuſcuiuſq;
cor-
poris ſimplicis unus ſit motus ei competens ſecundum natu
ram.
Si hiſce præterea motus, qui præter naturam eſt ei, qui
ſecundum natur am eſt, aduerſatur:
unumq́; uni contrarium
eſt:
cùm conuerſio ſit motio ſimplex, ſi non ſecundum natu
ram ei corpori quod fertur ineſt, præter naturam inſit ei-
dem neceſſe eſt.
Siigitur ignis ſit quod aduerſatur, aut quip
piam aliud tale, naturalis ipſius motus conuerſioni contra-
rius erit.
At unum uni contrariũ eſt: atq; motus ijs quibus
infera, ſuperaq́;
loca petuntur, inter ſeſe contrarij ſunt. Sin
uerò quippiam aliud corpus adſit, quod præter naturam in
orbem fertur:
erit alius quiſpiam motus ipſius ſecundũ na-
turam.
At id eſſe non poteſt: nam ſi ſit hiſce motus, quo ſur-
ſum itur, ignis, uel aër erit:
ſin hiſce, quo deorſum accedi-
tur, terra erit, uel aqua.
At uerò talem lationem, & pri-
mam eſſe neceſſe eſt, perfectum enim, imperfectum antece-
dit natura:
atque circulus quidem perfectum eſt: linea uerò
recta, nulla eſt ſanè perfecta, neq;
enim infinita, terminum
enim atq;
finem haberet: neq; finitarum ulla ratio: eſt enim
quippiã extra omnes, quippe cùm fieri poßit, ut cuiuis in-
crementum addatur.
Quare ſi prior quidem motus corpo-
ris ſit prioris natura, conuerſio uerò prior ſit recto, atque
ipſe rectus corporum ſit ſimplicium motus (ignis enim lo
ca recto motu ſupera petit, &
terrea corporaeodẽ ad in-
fera, mediumq́;
feruntur) & ipſam ſanè conuerſionẽ cuiuſ-
piam corporis ſimplicis eſſe neceſſe eſt:
mistorum enim la
tionẽ eiuſce nutu ſimplicis fieri diximus, quod in mistione
dominatur, ac ſuperat.
Ex his igitur patet, aliam quandam
in rationererũ corporis ſubstantiã eſſe, præter eas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index