Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
121 101
122 102
123 103
124 104
125 105
126 106
127 107
128 108
129 109
130 110
131 111
132 112
133 113
134 114
135 115
136 116
137 117
138 118
139 119
140 120
141 121
142 122
143 123
144 124
145 125
146 126
147 127
148 128
149 129
150 130
< >
page |< < (209) of 677 > >|
229209LIBER SECVNDVS. ductus cadit in oppoſitam partem; hoc eſt, ea lege & conditione, vt conuerſo ad nos horologio auſtrali,
exiſtenteq́, puncto F, ad ſiniſtram, &
K, ad dexteram, lineę horar ie in facie oppoſita, & boreali ducan-
tur omnino reſpondentes horarijs lineis auſtralis horologij per centrum H, eductis;
adeò vt nobis faciem
plani borealem aſpicientibus punctum F, poſitum ſit ad dexterarn, &
K, ad ſiniſtram; contra ſcilicet,
quàm in auſtr ali contingit;
vel quod idem eſt, F, vergat in occaſum, & K, in ortum, vt in auſtrali.
ERIT autem horologium boreale arte proxime tradita delineatum omnino ęquale, & ſimile au-
ſtrali ob ęqualitatem axium H A, H D;
gnomonum C A, G D; communium ſectionum Aequatoris, &
Meridiani A B, D I;
& portionum meridianę lineę H B, H I, inter centrum horologii, & lineas ęquino
ctiales poſitarum.
Hinc enim efficitur, triangulum H B L, in boreali horologio, cuius later a ſunt linea me
ridiana H B, ęquinoctialis B L, &
linea horę quintę H L, ęquale eſſe, & ſimile prorſus triangulo H I K,
11102226. primi. in horologio auſtrali, cuius etiam latera ſunt meridiana linea H I, ęquinoctialis I K, &
linea horę 5.
H K; propterea quod duo anguli illius B H L, H B L, duobus angulis huius I H K, H I K, ęquales ſunt,
(Nam anguli ad H, æquales ſunt, cum ſint ad verticem, &
anguli ad B, I, recti.) & latus H B, lateri
3315. primi. H I, ęquale, vt oſtenſum eſt, &
c. Eadem ratio eſt de cęteris triangulis, quorum baſes ſunt lineę horarię
inter centrum H, &
lineas ęquinoctales poſitę, ſubtenſęque angulis rectis ad B, I, comprehenſis ſub me-
ridiana linea, &
lineis ęquinoctialibus. Totum ergo horologium boreale toti auſtrali ęquale erit, & ſimi
le, cum ſingulę partes ſingulis partibus ęquales ſint &
ſimiles.
44Si lineamenta
auſtialis horo-
logu deicriban
tur in facie pla
ni oppoſita, ita
vt ad vnguem-
reſpondeant li-
neamentis ho-
rologii auſtra-
lis, & poſt hanc
deſcriptionem
pars ſuperior
mutetur in in-
feriorem, deſcri
ptum crit horo
gium boreale.
VNDE ſi in parte oppoſita plani horologii deſcribantur lineę reſpondentes ad vnguem lineis in ho-
rologio auſtrali, &
deinde pars ſuperior mutetur in inferiorem, ac proinde & illa, quę poſt deſcriptionẽ
illam dextra eſt, fiat ſiniſtra, et contra, deſcriptum erit horologium boreale in facie plani horologii borea-
5520 li.
Quia hac ratione punctum K, quod in auſtrali horologio nobis eſt ad dexteram, & in boreali poſt illam
deſcriptionem ad ſiniſtram, fit nobis iterum ad dexteram, ſi ſuperior pars in inſeriorem mutetur, vt con-
ſtat.
Sed hac de re plura in propoſ. ſequenti ſcribemus.
EX his omnibus (vt ad id, quod propoſitum eſt, veniamus) perſpicuum eſſe arbitror, horologium au
ſtrale indicare horas in facie plani V erticalis boreali, ſi omnia immut entur, vt dictum eſt, hoc eſt, ſi ſu-
perior pars mutetur in inferiorem, &
quæ poſt hanc mutationem nobis ad horologium conuerſis dextra
eſt, fiat ſiniſtra, &
contra. Nam auſtrale horologium H R K, ſi inuertatur, vt punctum I, ſurſum ver-
ſus, &
H, deorſum verſus ponatur, punctum{q́ue} R, quod in eo ſitu nobis ad horologium conuerſis eſt ad
dextram, in ſiniſtram partem, &
K, in dextram cadat, acquiret omnino eundem ſitum, quem habet bo-
reale horologium L H B, in facie oppoſita delineatum, vbi punctum L, nobis ad horologium conuerſis
6630 poſitum eſt ad dextram, &
B, ad ſinistram, vt manifestum eſt. Similiter ex ijs, quæ in ſcbolio propoſ. 1.
huius libri tradidimus, manifeſtum eſt, portionem illam lineę meridianæ, quæ in horologio Auſtrali indi-
cabat horam 12.
meridiei, in boreali monstrare horam 12. mediæ noctis; & horas, quæ ibi à meridie nu-
merabantur, hic à media nocte, et quæibi à media nocte, hic à meridie computandas eſſe:
quoniam vide-
licet, vt proxime demonstratum eſt, horæ Auſtralis horologij vltra centrum horologij dant in facie bo-
reali eaſdem numero horas;
& vt ex dicto ſcholio conſtat, horę antemeridianæ vltra centrum horolo-
gij productæ faciunt pomeridianas, &
pomeridianæ antemeridianas. Quod etiam facile intelligetur, ſi
in facie boreali concipiantur per axem H A, ducti circuli horarij.
Nam vmbra axis, vel ſtyli, dummodo
Sol faciem borealem illuſtret, proijcietur in meridianam lineam H B, Sole exiſtente in ſemicirculo Meri-
diani ſub terra, in lineas verò horarias verſus punctum L, quod nobis in boreali horologio eſt ad dexte-
7740 ram, Sole exiſtente in ſemicirculis horarijs poſt mediã noctem, hoc eſt, in ſemicir culis, qui opponuntur il-
lis, in quibus Sol exiſtit, cum vmbra axis, vel ſtyli in Auſtrali horologio proijcitur in horarias lineas ver
ſus K, &
c. vt perſpicuum eſt, ſi & horologium boreale L H B, & axis H A, & circuli horarij in propria
poſitione concipiantur.
Hæc omnia planiora fient, ſi horologium boreale L H B, in facie oppoſita, vt di-
ctum eſt, delineatum confer atur cum boreali horologio, quod ante deſcripſimus.
Deprehendemus enim
hoc illi omnino ſimile eſſe, &
æquale.
EADEM hæc demonſtratio in horologia tam à V erticali circulo, quàm ab Horizonte declinan-
88Ea, quæ proxi-
me dicta ſunt
de inuerſione
omnium parti@
horologii, intel
ligenda quoque
ſunt in horolo-
giis declinanti-
bus, & inclina-
tis.
tia:
Item in inclinata ad Horizontem, & in ea, quæ & à Verticali circulo declinant, & ad Horizontem
ſunt inclinata, de quibus libro inſequenti dicemus, quadrat omni ex parte;
ſi modo in illis rectam B I, nõ
intelligamus eſſe meridianam, ſed lineam ſtyli, ſiue indicis, &
pro Meridiano circulo per axem A D, &
9950 meridianam lineam B I, ducto ſumamus circulum alium maximum, qui per axem A D, &
lineam ſtyli
B I, ducitur, inſtar noui cuiuſdam Meridiani in illorum horologiorum planis, vt ſuis locis monebimus.
Quodcunque enim horologium eiuſmodi in vna facie plani deſcriptum, vt v. g. in ea, quæ à meridie decli-
nat, ſi planum ad Horizontem fuerit rectum, vel in ſuperiori facie, ſi planum ad Horizontem fuerit incli-
natum, erit quoque horologium in facie plani eiuſdem oppoſita deſcribendum, vt in ea, quę à Septentrio-
ne declinat, vel in facie inferiori;
ſi tamen omnes partes inuertantur, vt diximus, hoc eſt, ſuperior primũ
mutetur in inferiorem, &
quæ poſt hanc mutationem primam dextra eſt, euadat ſiniſtra, & contra. Quæ
omnia ſuo loco perſpicua erunt.
HACTENVS conſtruximus V erticale horologium in plana ſuperficie quacunque, vt illud po-
ſtea in murum, vel planum, quod ad Horizontem rectum eſt, &
directò ad meridiem, Septentrionemve
ſpectat, transferri poſſit, ita vt H E, meridiana linea ad Horizontem ſit perpendicularis,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index