Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 248 > >|
1erit applicata, quæ ad locum Mediceæ quæſitum terminatur: vnde habeo
diſtantiam ab E Perigæo nempe ſit vt DF, ad applicatam juventam, ſcili­
cet 6048. ad 2016. ita hæc ad tertiam; certè vt erit DF ad illam tertiam,
id eſt, vt Quadratum 6048. ad Quadratum 2016. ita DE ad aliam, quæ
erit menſura diſtantiæ à Perigæo.
Si verò quotiens ſit major 4. & ſit v.g. 7. cum reſiduo 3000. ſubtra­
ctis 4. ex 7. ſuperſunt 3. & 3000. partes, aſſumendæ à puncto G in D, vt
habeatur locus Mediceæ quæſitus, ſi quotiens ſit 9. plus 5000. ſubtra­
ctis 4. ex 9, bis, ſupereſt 1. plus 5000. aſſumendæ ab F versùs D ; pro qui­
bus eodem modo quo ſupra calculus procedet: immò Gemina Parabola
AFEG in 12. Signa dividi poſſet, aſſumptis tamen gradibus æqualibus
in rectis FD, GD. eadem ratio facit pro aliis Mediceis, & hoc vnum
dumtaxat diſcrimen eſt, quod iſtæ minores Parabolas, concentricas tamen
majori deſcribant, & quod ſingularum diverſa ſit periodus maxima item
digreſſio diverſa.
Ex dictis quædam deduco, & in certa capita diſtingo.
Primò, Diametri Iovis eadem ſemper menſura non eſt; hæc enim mi­
nor eſt, Iove ad Apogæum, major verò, ad Perigæum accedente, idque
ex communi Opticæ regula; propiora enim ſub majore angulo videntur;
hinc idem reticulum vtroque tempore adhibitum fallit.
Secundò, Hinc etiam maximæ digreſſionis menſura minor apparet,
Iove non procul ab Apogæo ſito, major verò, dum hic ad Perigæum
accedit, propter eandem rationem; hoc tamen non facit, vt ejuſdem Me­
diceæ maxima digreſſio modò plures, modò pauciores Iovis Diametros
contineat; creſcit enim & decreſcit vtraque proportionaliter.
Tertiò, Facit tamen altitudinis Planetæ differentia, vt tardiùs Iupiter in
circulo diurno moveri videatur, quando accedit ad Apogæum ; velociùs ve­
rò, ad Perigæum; quia idem ſpatium in majore circulo minorem arcum
continet, in minore, majorem.
Quartò, Methodus illa ſtatuendi veram diſtantiam Mediceæ à centro
Iovis, numeratis funependuli vibrationibus, ad definiendum tempus,
quo ſpatium interjectum decurritur, ex duplici capite fallit; primò quia
fortè omnes illæ vibrationes Iſochronæ non ſunt; ſecundò quia quò Iupi­
ter altior eſt, dato tempore, in circulo diurno, minorem arcum conficit; re­
ſtat igitur, prædictam diſtantiæ menſuram, adhibito reticulo, longè me­
liùs & accuratiùs conſtitui.
Quintò, Maxima Mediceæ digreſſio duobus modis à me ſtatuitur.
Primò dato motu diurno, data etiam ſpatiorum æqualium, hoc motu
confectorum juſta menſura; dato demum Mediceæ ad maximam digreſ­
ſionem proximè accedentis obſervato loco, puta in Y, ſeptima poſt Me­
ridiem hora, die ſequenti; eadem hora, dicta Medicea ſit in X ; divi­
datur YX, in P, tum aſſumpta PF æquali dimidiæ motus diurni men­
ſuræ; erit F maximæ digreſſionis quæſitus limes.
Secundò obſervato
emerſionis ex vmbra projecta momento; v.g. ſit vmbra projecta DK,
& Medicea, vbi primùm emergit ex vmbra, videatur in M, habetur di­
ſtantia MD, quæ eſt baſis trianguli DK M, habetur etiam angulus DKM;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index