Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1catablephæ animal, hominem, vel etiam ad mille paſſus di­
ſtantiam conſpectum interficit.
quod in aliam certè cauſam
referendum non eſt, quam in hanc ſpiritalem ſpeciem per me
dium, quod tantopere diſtat, propagatam; maxima enim est
repugnantia inter humanos, & catablephæ ſpiritus quorum
ſpecies per aerem medium multiplicatæ ad humanos ſpiritus
conferuntur, à quibus humani ſpiritus diuelluntur, fugantur
destruuntur: perindeac ab excellenti re, quæ ſentitur cuius
ſpecies per aerem medium multiplicatæ, & ad ſenſum latæ,
ſenſum deſtruunt: humanis ſpiritibus à catablepha destructu
homo perit.
Nunc ad elementa reuertimur, quæ propriam formam
habent, à qua (vt dictum est ſupra) mouentur, quam pro­
priam formam ferrum, quod ad magnetem mouetur, non ha
bet: ideo ſat eſt ferrum à magnete immoto trahi, non autem
elementum à loco trahi ſat erit, niſi locus & ipſæ trahatur pe
rindeac ſat non est.
nauigium radentibus alligatum ad ter­
ram à nauta trahente ex alto trabi, niſi & ipſæ nauta à tra­
cta naui trahatur, vel ſaltem niſi ad tractam nauem mouea­
tur hæc ad materiam: nunc ad argumenti formam inficien­
da est ſimilitudo, non enim locus elementum ea ratione, quæ
magnes ferrum trahit, ſed ratione alia, & longè diuerſa, vt
diſputauimus.
Contrarium tamen colligi fortè poterit ex Auerroes libro
ſeptimo Phyſicorum commentatione trigeſimaquinta, vbi Auer
roes indefinitè affirmare videtur, graue deorſum, & leue ſur
ſum trahi, vt ferrum à magnete trahitur.
Ergo vt magnes
immotus ferrum trahit, ita & locus immotus elementum trahit.
Reſpondeo id verum est vtique, sed trahendi modus diſcre
pat; ſimilitudo ergo intrahendo conſiſtit, non autem in modo tra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index