Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

Page concordance

< >
< >
page |< < of 360 > >|
1expreßè profeſſus ſim tempus determinatum totius deſcenſus
à me conſtitui non poſſe, quòd non ſatis notum eſſet tempus,
quo ſpatium SD tranſcurreretur. Numeris quidem priori­
bus, ex aliorum, quos iam impugnabam hypotheſi etiam ſuppoſui
primam partem spatij AB, ſex minutis; poſteriorem verò eius
medietatem SD, duobus percurri: vt ſcilicet ex eorum prin­
cipijs eos erroris reuincerem; at ſagacitas tua aliena cum meis
confundere non debuit, aut mihi tribuere, quod reprebendo in
cæteris.
Vide, ſi lubet, Epiſtolæ meæ numerum xxxiij. in quo
ſolo partibus ſpatijparteis quaſdam temporis attribuo, ex mea­
ne, an ex aliena ſententia id pronunciem.
Ex bac tamen falſa
ſuppoſitione vix credibile eſt, quam-multa mihi abſurda obii­
cias, quamque multainter ſe, & cum meis decretis pugnantia
congeras: vno verbo, rem ſic omnem in partem verſas, vt ſi à
me dicta eſſent, quæ mihi affingis, meritò haberi poſſem om­
nium hominum ineptißimus.
Infinitus ſim, ſi aut recenſere
ſingula, aut ijs ſigillatim ſatisfacere voluero, quæ ex adeò fal­
ſa hypotheſi mihi imponis: ſatius ſit ſemel dicere, à numeró
Reſponſionis tuæ xxx.
ad finem, vix aliquid à te nobis obiici,
quòd eam hypotheſin non ſupponat, quodque proinde ea ſemel
negata, tanquam euerſo fundamento non corruat.
Miratus es? At Primùm, is ego non ſum, qui nu­
merum ſex minutorum Primæ parti attributorum vltrò
excogitauerim: ipſe es, qui eum induxiſti citato illo
Epiſtolæ, ſeu Demonſtrationis tuæ loco; ac nihil fuit
neceſſe, vt alium, quoties fuit aliquo exemplo vten­
dum, ſubſtituerem. Deinde, licet poſt modum dixe­
ris difficile eſſe determinare tempus, quo primum pri­
mæ partis dimidium, quo ſecundum percurrerentur:
ego tamen, quòd obſeruarem habere te varia decreta,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index