Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 403 > >|
1 87[Figure 87]
LIBER DECIMVSQVARTVS.
ANIMI vires præcipuè huma­
ni
, de quo nunc eſt ſermo ag­
gredi
volenti, nouo quodam
dicendi
genere opus eſt, quod
( vt Philoſophus rectè dice­
bat
) anima omnia eſſe videatur.
Senſibilia
quidem
propter ſenſus, & quæ intelliguntur
propter
intellectum.
Dicta tamen plura eſſe
memini
, in lib. qui de Immortalitate, inſcri­
bitur
: tum in aliis à nobis conſcriptis ope­
ribus
.
Vt verò de ſenſifera animæ parte agam,
altius
initium repetendum eſt.
Quadruplex
enim
ſenſifera cognitio cum ſit: exterior, con­
ſeruatrix
, iunctio, iudicium: exterior, in quin­
que
diuiditur ſenſus: conſeruatrix, quadru­
plex
motus & eſt habitus velut citharœdi,
qui
nihil penitùs mente agens pulſat.
Viſio,
ſeu
Φαντασία, eſt viſorum: memoria ſenſi­
lium
aliorum, præcipuè auditus.
Quanquam
ſi
vnicuique ſenſui propria conſeruandi vis
aſſignetur
, & melius longè & verius ſeptem
conſeruatrices
facultates dici debeant, nam
odorum
recordamur & ſaporum, & eorum
quæ
tactu percipimus, nec tamen talium
memoria
eſt: imò vt quiſque ſenſus materiæ
proximior
eſt, ita minus ſenſilium eius re­
cordamur
, veluti tactus.
Sed memoriam qua­
tuor
ſenſibus communem ſtatuunt, quia pa­
rum
hi inter ſe differunt, nec vt colorum
phantaſia
à memoria ſonorum, atque etiam
quod
in memoria iuncta & intellecta reti­
neri
videantur quaſi vis ea omnibus com­
munis
ſit.
Itaque ſic quatuor tantùm eſſe vi­
dentur
, quarum vltima vocatur μιμνέσις,
quæ
eſt reminiſcendi actio ipſa, ex multipli­
ci
memoria, aut viſione conſtat, cogitatione
quadam
.
Iunctio non eſt vis ea, quæ vnum
poſt
aliud cognoſcit: ſic enim etiam viſus
iungeret
, & memoria quæ totam ſimul ora­
tionem
complectitur: ſed neque quum plu­
ra
vt vnum cognoſcuntur, velut in pariete
candor
cum magnitudine.
Sed quum plura,
vt
plura ſunt iuxta, aut pugnantia, aut com­
parata
, vel cùm vnum ex alio infertur.
Vt ſint
quatuor
genera, coniunctio diſtinctio, com­
paratio
, & ſequela.
Indicium autem, eſt collatio
plurium
ratione compræhenſorum, cum ſuis
conditionibus
inter ſe, vnde oritur electio:
ita
fit vt qui iudicio valeant, omnibus co­
gnitionum
generibus neceſſariò præſtent.
Omnibus autem his dictis generibus, natu­
raliter
ſex coniunctæ ſunt vires ἁκπίβεια, de­
lectatio
, vel dolor, appetitus conſequendi,
vel
fugiendi, atque id commodiore via &
aſſimilandi
, communia quoque ſenſibilia
cognoſcendi
.
Oculus enim cùm viridem pa­
rietem
cognoſcit, percipit & numerum, &
quietem
, & magnitudinem, & ſimul hunc
non
eſſe rubiginoſum, neque album, ita vt
num
decipiatur credens hoc eſſe aliud: non
tamen
diſtinguit, delectatur, & hoc aſpectu,
& optat videre refugiens ferrugineum abſque
alia
ratione, vel diſcurſu, velut expreſsè vi­
demus
quod brachium refugit purgentem
abſque
alia cogitatione, quod etiam vide­
mus
in caudis lacertarum præciſis, ac pun­
ctis
, quæ refugiunt.
Oculus ergo dum videt,
viride
non cognoſcit, non eſſe album: ſic
enim
componeret, ſed dum cognoſcit viride
album
non cognoſcit.
In eo enim quod eſt,
hoc
eſt non eſſe aliud, & ita de cognitione,
conſequitur
etiam recta via, tanquam bre­
uiore
: nam & lapidibus id indicium eſt, dum
ad
centrum feruntur.
Aſſimilationem fieri
naturaliter
videmus in oſcitantibus, & ſter­
nutantibus
: nam præter cogitationem ad ea­
dem
incitamur, vt etiam ad ſaltandum, &
currendum
, & mingendum.
Omnes tamen
vires, & cognitiones ſenſiferæ, perfectio­
nem
, & imperfectionem recipiunt in diuer­
ſis
animalibus.
Solùm nunc reſtat difficultas
de
ſenſu communi, qui non videtur neceſſa­
rius
: nam non quia viride non ſit dulce, quia
nec
viride eſt album, nec quia viride ſit
aliud
à dulci, nam hoc rationis eſt compo­
nere
: nec quia viride ſit viridius, quàm dul­
ce
, dulce: hoc enim compræhendit ſenſus
quiſque
per ſe: iudicium verò ad rationem
pertinet
.
Magnitudo enim duplex eſt, alia ex­
truſionis
, alia intentionis: atque vtraque ſub
communi ſenſili compræhenditur.
Belluæ ergo
ſimplici
ac conſeruatrice tantùm cognitio­
ne
præditæ ſunt, etiam ſi ſolertiſſimæ ſint,
quales
ſimiæ, elephantes, canes, vulpes, hi­
rundines
, pſittaci & bombyces.
Inſcia igitur
omnia
animalia eſſe compoſitionis, & ſigni­
ficati
ſubſtantiui verbi, carereque iudicio, ex
hoc
primùm conſtat, quod quæ maximè ſo­
lertia
videntur artificiis, vt bombyces, apes
& formicæ, palàm eſt quòd his carent.
Itaque
& hirundines eodem modo veriſimile eſt ni­
dum
conſtruere, quo apes, quo bombyces.
Præterea quòd cùm pſittaci, & picæ loqui
optimè
diſcant nunquam tamen & ſi præter
id
animalia ſunt prudentiſſima, inuenta eſt
earum
vlla, quæ verba rebus accommodare

potuerit
, quanquam dominum, & nomen domini
cognoſceret
, ſciretque quoniam huius ipſius ca­
pax
non eſt: hoc nomen domini eſt.
Sed ne­
que
cauſa eſt vlla, vt talia eis tribuamus, cùm
abſque
illis omnia experimenta ſeruentur.
Quæ autem in oppoſitum adduci poſſe vi­
dentur
, ſunt canum ſequela perrectam viam
in
venatione ferarum.
Quodque blandiun­
tur
domino, & adlatrant ignotis atque ho­
ſtibus
: quòd mater videtur noſcere nume­
rum
filiorum, dum defectum eius, qui ea
abſentente
ſublatus eſt, agnoſcit, Quòd dum
leporem
ſequitur per tranſuerſam viam,
non
ad leporem, ſed ad locum quem illa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index