Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1
tionis excludunt: quandò nulla ſeſe offerat pars in corpore noſtro, cui facultas intelligendi tri­
buatur, neque functio corporis habeatur, ſed incorporei.
Verùm de Auerroë valeat eius ratio
quantum poteſt.
Nam ſi quæreretur de his quæ tempore mouentur cęteris neglectis, vt cenſuit
Themiſtius, vtique cauſſa certa reddita & contracta fuiſſet, eorumque.
propria quæ tempore mo­
uerentur.
Omnino videtur commutaſſe Themiſtius mutationem ἄχρονον .i. temporis exortem
cùm ea quæ fit ἀθρόως .i.
omni ex parte ſimul, vbi ᾶχρονον arcetur ab hac demonſtratione, ἀθρύον
verò minimè: quando ipſa neque tempus, neque diuiſionem quoquo pacto repudiat.
Hęc Auer­
rois beneficio accepimus à Græcis.
Ab Arabibus hæc. Ab Auempace primùm. Nam diſtinguit
ipſe de diuiſione mobilis ſecundùm quantum .ſ.
graduſque. formarum, atque ad id trahit Ariſto­
telicam demonſtrationem, vt agatur de diuiſione per gradus: quandò communiter omnia mo­
tuum genera complectitur; vt, propter diuiſionem quæ fit per gradus; omne quod mouetur,
partim ſit in termino à quo, partim in termino ad quem.
Ex quo efficitur, vt hæc demonſtra­
tio reddatur communis, nimirum pertinens ad omne motuum genus.
Ita vrget hominem Auer­
roës, quia demonſtraretur id quod eſt per accidens in mobili; cùm tamen ea quæ ſunt per acci­
dens, à demonſtratione funditùs abigenda ſint.
Quòd enim ſit propter diuiſionem formalem,
(vt eam nunc ita vocem) ſubiectum ipſum diuiduum per accidens eſt, per ſe verò diuiditur ſe­

cundùm quantum.
Ergo ſecundùm quantum accipienda eſt hoc loco diuiſio. Et valeat etiam
hæc ratio quantum poteſt.
Nanque interior eſt mobili, quatenus mobile eſt, diuiſio ſecundùm
formam, quàm ſecundùm quantum.
Signo illud eſt, quòd in definitione motus quæ eſt ratio
rei mobilis, quatenus huiuſmodi, comprehenditur ea diuiſio quæ per actum poteſtatemque.
deſcri­
bitur.
hæc autem perfectionis ordinem formæque. partitionem ſpectat: ideò magis per ſe reſpicit
motum, quàm diuiſio ſecundùm quantum.
Quare id potius eius expoſitionem labefactare vi­
detur, quod dicitur è verbis contextus cum præcedentibus, tum etiam conſequentibus.
Nam per­
ſpicuè cernitur Ariſtotelem de quanti diuiſione verba facere, & ea quæ ſequuntur, requirunt ta­
lem diuiſionem, vt rectè hîc opponit D. Thomas.
Ipſe igitur Auerroës quartam expoſitionem
ſubiecit quæ partitione quadam nititur.
Mutationes .ſ. eſſe vel per ſe, vel per accidens; eas verò
quæ ſunt per accidens, conſequi alias mutationeis quæ ſunt per ſe, atque has quæ per ſe ſunt in
tempore fieri, quæ verò per accidens, ſine tempore: illas eſſe partim in termino à quo, partim in
termino ad quem, iſtas autem eſſe terminos ſolùm.
Verùm, quia poſteriores ſine illis eſſe non
poſſunt, inde item effici, vt eæ quoque conſimiliter, & quaſi per conſecutionem ſint in vtriſque

terminis.
Ob eam igitur cauſſam hoc attributum ad omneis mutationeis attinere; ad eas quidem
quæ per ſe ſunt, primò & per ſe; ad illas verò quæ non ſunt per ſe, ſpectare item per accidens,
quia .ſ.
illud etiam quod non per ſe mouetur, per ſe moueri potest, & ita per ſe eſt in vtriſque terminis,
quia potest eſſe, ſi non eo genere mutationis quę eſt p accidens, & alio mutationis genere quæ eſt per ſe.
Cùm verò ea quæ per accidens inſunt, à demonſtratione repudientur, ex hoc aſſumptum fuiſſe
attributum quod pertineat ad ea quæ per ſe mouentur.
Hîc video contra Auerroëm ſic diſpu­
tari.
Primùm quidem. Nanque aut loquitur Auerroës de diuiſione ſecundùm formam, aut
ſecundùm quantum: ſi primum ipſe dederit; ſuo ipſum ſibi gladio iugulabo.
eſt enim, inquam
ego, diuiſio per accidens, quam à demonſtratione reiicere oportet.
Quare aut obiectio contra
Auempace nulla eſt, aut ſiquid roboris habet, contra ipſum retorqueri debet.
Quòd ſi conceſſe­
rit alterum: ergo aſſumptio demonſtrationis Ariſtotelicæ falſa erit: quoniam id quod affici po­
teſt, quatenus huiuſmodi, non habet vnam partem in termino à quo, alteram verò in termino ad
quem, cùm poſsit eſſe affectio per vniuerſas parteis ſimul; nec quod afficitur, oporteat affici vt
quantum .i.
vt diuiditur in parteis quantas. Hoc loco è re nata illud admonebo. è mutationibus

per accidens aliquas eſſe verè, vt in ſecundis qualitatibus aliquas metaphoricè, quæ autem meta­
phoricè ſunt, vt de intelligentia dictum eſt, nullam quanti notionem includere, quòd ſi verè ſint,
negari non poſſe, quin omne id quod ita mutatur, ſit neceſſariò quantum.
Omne enim quod
ita mutatur, eſt quale.
Omne autem quale eſt etiam quantum, vt ſuprà docuimus. Itaque
ſi in mutatione quæ fit per accidens, etiam continetur mutatio metaphoricè, facilè confutatur
Auerroës, ſi verò ſola mutatio retinetur quæ verè, non metaphoricè dicitur, non video quo pa­
cto dictum Auerrois confutetur.
Nam, cùm dicit Auerroës eam demonſtrationem de illis eſſe
quæ ſunt per ſe; ad illas autem mutationeis quę non ſunt per ſe, verè tamen, non metaphoricè,
non pertinere, niſi per accidens, & hæc à demonſtratione noſtra repelli: quid habet ponderis al­
lata obiectio?
Nam pro Auerroë dicam ego hîc intelligi diuiſionem quanti ſolius, quòd hæc ſo­
la per ſe ſit.
Et quòd obiicis id quod affici poteſt, quod per ſe tale non eſt, vt habeat vnam par­
tem in termino à quo, alteram in termino ad quem: immo dicam ego fortuitò euenire, vt affe­
ctio procedat ἀθρόως: cùm cęteroqui ſucceſsiuè fieri ſoleat, atque frequentius particulatim,
quàm vniuersè communicetur.
Nam frequentius eſt agens à patiente diſtare, neque ipſum cir­
cumire, neque poſſe in omneis parteis æqualiter.
quantum enim non attingit ex toto. naturale

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index