Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

Page concordance

< >
< >
page |< < of 258 > >|
1 hoc supero in caeli spatio coiere repente
asperiora, moris quae possint indupedita
exiguis tamen inter se comprensa teneri.

haec faciunt primum parvas consistere nubes;
inde haec comprendunt inter se conque gregantur
et coniungendo crescunt ventisque feruntur
usque adeo donec tempestas saeva coortast.

fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
adsidue furvae nubis caligine crassa
propterea quia, cum consistunt nubila primum,
ante videre oculi quam possint, tenvia, venti
portantes cogunt ad summa cacumina montis.

hic demum fit uti turba maiore coorta
et condensa queant apparere et simul ipso
vertice de montis videantur surgere in aethram.

nam loca declarat sursum ventosa patere
res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.

praeterea permulta mari quoque tollere toto
corpora naturam declarant litore vestes
suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.

quo magis ad nubis augendas multa videntur
posse quoque e salso consurgere momine ponti;
nam ratio consanguineast umoribus ollis.
praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index