Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599

Table of figures

< >
< >
page |< < of 252 > >|
1hortos, vel ad aliud quod volunt. Vſum hunc pulchre expreßit Colu­
mella, ſi rectè Leonicus pro tendentibus corrigens reponit celonius,
ſic igitur de irrigandis hortis loquens dixit Columella:
Vicini quo que ſint amnes, quos incola durus
Attrahat auxilio ſemper ſitientibus hortis:
Aut fons illa chrymet putei non ſede profunda
Ne grauis hauſturis celonius ilia vellat.
Machina hæc quæ ab officio tollendi tolleno dicitur, conſtat trabe
erecta, vt D C, & tigno tranſuerſo circa axiculum in alto trabis
88[Figure 88]
verſatili, vt A B, à cuius extremo B cum cathena B E pendet
vas E, in altero A pondus plumbeum, vel lapideum G adijcitur ad
commodiorem, vt vult hîc Ariſtottles, à puteo F exhauſtum.
Quæ­
rit igitur cur in altero tollenonis extremo pondus adijciatur.
Huius
quæſtionis difficultas arguitur, quod ſitula ſeu vacua, ſeu plena, ſit
pondus.
Pondus autem ponderi adiectum difficilius moueri deberet.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index