Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (215) of 361 > >|
229215SECTIO DECIMA. hujus autem æquationis normam, ſi ponatur pro ſecunda obſervatione
x = 1542, invenitur E = 0, 9317, ipſa autem obſervatio indicat E = 0,
9364:
differentia inter hypotheſin & obſervationem eſt plus quam ſeſquilineæ,
quæ ſane notabilis eſt reſpectu habito ad differentiam parvam altitudinum ver-
ticalium.
Si jam porro pro tèrtia obſervatione ponatur x = 13158, fit ex hypo-
theſi E = 0, 5469, dum experimentum indicavit E = 0, 6257:
quæ diffe-
rentia nimia eſt, quam ut ullo modo logarithmica ſervari poſſit:
valet enim
hæc differentia plus quam duos pollices cum duabus lineis.
§. 25. Rejecta logarithmica conſequens eſt elaſticitates in diverſis at-
moſphæræ altitudinibus nequaquam eſſe denſitatibus proportionales, aut quod
eodem recidit, diverſum eſſe in diverſis altitudinibus medium caloris gradum.
Aliæ igitur ab aliis, quibus defectus iſte probe fuit notatus, fuerunt excogita-
tæ regulæ:
earum tamen nulla ad experimentum III. (§. 23.) ſatis accommo-
data dici poteſt.
Veram, quam natura ſequatur, legem invenire, rem eſſe pu-
to vix ſperandam:
quis enim aliter quam levibus conjecturis aſſequetur@ ra-
tionem velocitatum mediarum in particulis aëreis:
Incidi tamen forte in ali-
quam hypotheſin, quæ phænomenis non male reſpondet:
prius autem pro
quacunque velocitatum lege curvam dabo, quam ad ſpecialem iſtam hypothe-
ſin deſcendam.
§. 26. Sit linea verticalis A D (Fig. 59,); Q F horizontalis radat ſu-
11Fig. 59. perficiem maris:
Denotet B F velocitatem mediam particularum aërearum in
ſuperficie maris:
B M denſitatem mediam & B Q elaſticitatem, quæ in omni
loco æque alto eadem eſt.
Deinde per puncta F, M, Q ductæ concipiantur
curvæ E F H, L M O, P Q S ceu ſcalæ, quæ in omnibus altitudinibus, veluti
B C, applicatis C G, C N, C R denotent velocitates medias particularum aë-
rearum, denſitates medias &
elaſticitates medias. Datis nunc duabus curvis ter-
tiam licet determinare ex eo, quod elaſticitates (ceu experientia docuit &

§.
§. 3. 4 5. & 6. explicatum fuit) ſint proxime in ratione compoſita ex qua-
drato velocitatum modo dictarum &
ſimplici denſitatum.
Ipſe quidem monui prædicto loco hanc proportionem non poſſe exa-
cte eſſe veram, quia aër quidem elaterem poteſt habere infinitum ſeu vi in-
finita comprimi, non poteſt autem in ſpatium plane infinite parvum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index