Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 241 > >|
1 Semina de terraque necesse est funditus ipsa
Ignis corpora per totum consurgere fontem,
Et simul exspirare foras, exireque in auras;
Non ita viva tamen, calidus queat ut fieri fons.

Praeterea dispersa foras erumpere cogit
Vis per aquam subito, sursumque ea conciliari.

quod genus endo mari spirat fons dulcis aquai;
Qui scatit; & salsas circum se dimovet undas.

Et multis alijs praebet regionibus aequor
Utilitatem opportunam sitientibus nautis,
Quod dulcis inter salsas intervomit undas.

Sic igitur per eum possunt erumpere fontem
Et scatere illa foras in stuppam semina: quo cum
Conveniunt; aut cum tedai corpori adherent:
Ardescunt facile extemplo: quia multa quoque in se
Semina habent ignis stuppae, tedaeque tenentes.

Nonne vides etiam,nocturna ad lumina lychnum
Nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante,
Quam tetigit flammam ?
tedamque pari ratione ?
Multaque praeterea prius ipso tacta vapore
Eminus ardescunt, quam comminus imbuat ignis.

Hoc igitur fleri quoque in illo fonte putandum est.

Quod superest, agere incipiam, quo foedere fiat
Naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
Quem magneta vocant patrio de nomine Gray,
Magnetum quia fit patriis in finibus ortus.

Hunc homines lapidem mirantur: quippe catenam
Saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.

Quinque etenim licet interdum, pluresque videre
Ordine demissos levibus iactarier auris;
Unus ubi ex uno dependet supter adherens;
Ex alioque allus lapidis vim, vinclaque noscit:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index