Newton, Isaac, Philosophia naturalis principia mathematica, 1713

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 524 > >|
Corpora progrediendo motum ſuum Fluido ambienti paulatim
communicant
, & communicando amittunt, amittendo autem re­
tardantur
.
Eſt itaque retardatio motui communicato proportio­
nalis
; motus vero communicatus, ubi datur corporis progredientis
velocitas
, eſt ut Fluidi denſitas; ergo retardatio ſeu reſiſtentia
erit
ut eadem Fluidi denſitas; neque ullo pacto tolli poteſt, niſi
a
Fluido ad partes corporis poſticas recurrente reſtituatur motus
amiſſus
.
Hoc autem dici non poterit, niſi impreſſio Fluidi in cor­
pus
ad partes poſticas æqualis fuerit impreſſioni corporis in Flui­
dum
ad partes anticas, hoc eſt, niſi velocitas relativa qua Flui­
dum
irruit in corpus a tergo, æqualis fuerit velocitati qua cor­
pus
irruit in Fluidum, id eſt, niſi velocitas abſoluta Fluidi re­
currentis
duplo major fuerit quam velocitas abſoluta Fluidi pro­
pulſi
; quod fieri nequit.
Nullo igitur modo tolli poteſt Flui­
dorum
reſiſtentia, quæ oritur ab corundem denſitate & vi in­
ertiæ
.
Itaque concludendum erit; Fluidi cæleſtis nullam eſſe
vim
inertiæ, cum nulla ſit vis reſiſtendi: nullam eſſe vim qua
motus
communicetur, cum nulla ſit vis inertiæ: nullam eſſe vim
qua
mutatio quælibet vel corporibus ſingulis vel pluribus indu­
catur
, cum nulla ſit vis qua motus communicetur: nullam eſſe
omnino
efficaciam, cum nulla ſit facultas mutationem quamlibet
inducendi
.
Quidni ergo hanc Hypotheſin, quæ fundamento
plane
deſtituitur, quæque naturæ rerum explicandæ ne minimum
quidem
inſervit, ineptiſſimam vocare liceat & Philoſopho pror-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index