Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (9) of 361 > >|
239SECTIO PRIMA. firmet: de eorum veritate enim experimenta inſtituta me amplius dubitare
non ſinunt.
Non deeſt autem hiſce meditatis ſua utilitas, quandoquidem
magni momenti eſſe poſſint in perficiendis machinis hydraulicis.
§. 12. Sequuntur commentationes de machinis hydraulicis, quibus potis-
ſimum monſtratur, certum quendam perfectionis terminum eſſe, ultra quem
ire non liceat;
defectus autem ab ultimo hoc perfectionis gradu in multis ma-
chinis maxime receptis calculo numerico ſubjiciuntur, additis regulis ſeu
præceptis, ad quæ in conſtruendis novis machinamentis animus ſit adverten-
dus:
exempli loco affertur notiſſima per totum orbem machina Marlyenſis,
de qua monſtratur, ſi modo deſcriptionibus fidendum ſit, quod non ultra
quinquageſimam ſextam prope partem ſuppeditet ejus aquæ quantitatis, quam
cæteris paribus machina perfectiſſima theoretice ſubminiſtrare queat.
Specia-
le etiam examen inſtituitur de machina ab antiquiſſimis temporibus ad no-
ſtram uſque ætatem uſitatiſſima, Cochlea nimirum Archimedis, attentione
Geometrarum non indigna, tam ratione eorum, quæ ad Geometriam puram,
quam quæ ad Hydraulicam pertinent.
§. 13. Succedunt ſpecimina quædam de motu fluidorum elaſticorum,
veluti aëris &
pulveris pyrii accenſi, præmisſis iis, quæ ad naturam horum
fluidorum pertinent;
quæ vero ipſe non aliter, quam ut hypotheſes phyſicas
conſidero, de quibus nihil confidenter affirmabo.
Propoſitiones & Problema-
ta hujus ſectionis nova ſunt, &
eo ſelecta animo, ut multis quæſtionibus phy-
ſicis illuſtrandis, aut etiam ſolvendis occaſionem præbere posſint.
Adjiciun-
tur quædam de æſtimatione virium vivarum fluidis elaſticis inſitarum, quæ
aliquando fortaſſe in praxi mechanica nonnullius uſus erunt:
monſtratur enim,
unius v.
gr. libræ pulveris pyrii accenſi effectum in elevandis ponderibus ma-
jorem eſſe poſſe, quam vel centum homines robuſtisſimi labore continuo in-
tra unius diei ſpatium efficere posſint.
§. 14. Agitur porro de fluidorum motu circulari, ut & de fluidis, quæ
in vaſis motis ſtagnant;
variaque alia intermiſcentur. Quæ autem de motu
circulari proferuntur, inſervire quodammodo poſſunt ad phænomena gravi-
tatis per vortices explicanda;
cætera valeant, quantum poterunt.
§. 15. Præmiſſa Theoria motuum, rurſus ad æquilibria fluidorum deſcen-
ditur, ſed fluidorum motorum, quorum leges exhibitæ nondum fuerunt.
Mirum eſt, cum alias motus ex presſione definiatur, hic inverſa methodo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index