Cataneo, Girolamo, Hier. Cataneus de arte bellica, sive, de designandis ac construendis arcibus & propugnaculis, necnon & de iis oppugnandis, expugnandis ac propugnandis : de itinere exercitus, ac castrametatione, quando expediat manus cum hoste conserere, 1600

List of thumbnails

< >
21
21 (13)
22
22 (14)
23
23 (15)
24
24 (16)
25
25 (17)
26
26 (18)
27
27 (19)
28
28 (20)
29
29 (21)
30
30 (22)
< >
page |< < (15) of 184 > >|
2315 lateribus ſeu angulis præditas: item ad digno-
ſcendum an angulus figuræ æquilateræ &
æ-
quiangulæ, major vel minor ſit recto.
Ac pri-
mò de angulis figurarum rectilinearum a-
getur, vt innoteſcat quot angulis rectis illi æ-
quipolleant.
Statuamus primò, figuram illam eſſe trium laterum:
duo ſubtrahemus, remanebit vnum, quod duplicatum
duo facit:
Triangulum igitur, ſeu trilatera figura, duos
angulos rectos habet.
Secundò agamus de figura qua-
drilatera ſeu quatuor laterum:
duobus ſubſtractis, duo
relinquentur, quibus duplicatis, fient quatuor.
Qua-
dranguli ergo quatuor anguli, quatuor rectis ſunt æ-
quales.
Tertiò ſuccedit Pentagonum, ſeu quinquelate-
ra figura:
ex ea duobus lateribus ſubſtractis remane-
bunt tria, quibus duplicatis apparebit Pentagoni an-
gulos ſex rectis æquales eſſe.
Ac per hanc regulam no-
bis innoteſcet quot rectis angulis æquipolleant angu-
li cujuſlibet figuræ rectilineæ.
Iam ſi cupio dignoſcere
quantitatem anguli figuræ æquilateræ &
æquiangulæ,
diuidam numerum angulorum rectorum quos ea fi-
gura complectitur, per numerum laterum ipſius figu-
ræ.
Exempli gratia, Triangulum ſeu Trianguli anguli
duobus rectis ſunt æquales, quos partiemur cũ tribus
angulis ſeu lateribus figuræ, prodibunt duæ tertiæ an-
guli recti:
angulus igitur cujuſlibet Trianguli æquilate-
ri duabus tertiis anguli recti æquipollet.
Secundò,
quadrilatera figura quatuor angulis rectis æquipollet:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index