Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 158 > >|
1parte puppis deſereretur à malo, neque ex parte pro­
ræ attingeretur ab illo Siquidem tametſi lapis tam
aſcendendo, quàm exſcendendo appareret ſemper in
eodem perpendiculo, quia verſabatur ſemper in linea
erecto malo parallela; reuerâ tamen non mouebatur
per rectam, ſed perpendicularem lineam, ſed deſcri
bebat potiùs curuam, quam animaduertiſſet, ſi quis
ex triremi non longè quieſcente lapidem ſpectaſſet.
Vidiſſet enim malum progredientem, & lapidem ex
parte puppis continuò illum aſſectantem, ex parte
proræ antecedentem; adeò vt neque ex parte puppis
à malo deſereretur, quia quantum malus abſcederet,
tantundem illi inſiſteret: neque ex parte proræ attin­
geretur à malo, quia quantum malus accederet, tan­
tundem illi prægrederetur.
Imaginare poſteà virum,
qui exporrecta manu è vertice mali demittebat, ſeu
ſinebat decidere lapidem: apparebat quidem lapis ad
perpendiculum cadere tam ipſi, quàm omnibus nobis,
qui vehebamur eadem triremi: at ſi ſuiſſet ex illa alia,
de qua diximus, quieſcente ſpectatus, apparuïſſet deſ­
cribere expoſitæ curuæ dimidium, eaque ratione ma­
lum ſemper, heinc ſequi, illeinc præcedere, vt malus nec
deſerere, nec attingere illum poſſet.
Cauſa porrô no­
ta iam eſt: ſiquidem manus lapidem tenens non impri­
mebat quidem motum ſibi proprium, ſed impri­
mebat tamen motum quem, habebat à malo, ipſique
erat cum tota naui communis; ex quo efficiebatur, vt
manus ſita verſus puppin adduceret lapidem verſus
malum, & ſita ad proram abduceret à malo; ſicque
lapis è manu excedens illcinc quidem proijceretur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index