Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 129 > >|
1am rectam, ſed circularem moueri videantur. Nihilo­
minus etiam in his, quæ circulariter mouentur, impul­
ſum ad motum rectum inelinare, & non niſi vi ab hy­
pomochlio illatà circumagi facile oſtendemus.
Ete­
nim eà ratione mouetur totum, quà illius partes, cúm
motus totius ſit ſuarum partium motus: at verò partes
ſingulæ dum circumaguntur, ſi non firmiter cohærent
ſuo hypomochlio, non in circulum, ſed per lineam re­
ctam mouentur: quod quidem in illà rotà verſatili, quà
gemmæ poliuntur, aut in lapide molari licebit experiri:
quòd ſi enim in illà planitie propè centrum arenam,
aut quid ſimile conſtituas, videbis ex illà rotatione
ad circulos ſenſim majores à centro propelli, & demum
excuti.
Obijcies globum fiſtulà ſtriatà emiſſum velo­
ciſsimè gyrando, & veluti aërem terebrando ad metam
venire, neque; ullum punctum, præterquam centrum, per
lineam rectam, ſed per lineam ſpiralem moueri: quia
nimirum ab illis ſulcis, quibus fiſtula interné excaua­
tur, toto illo tractu reuolutus impulſum colligit circu­
larem: non igitur impulſus neceſſariò ducit per lineam
rectam.
Deinde ſi quis velociter currendo ſagittam ja­
culetur, aut lapidem proijciat, quantumuis principium
motus per lineam fiat perpendicularem, non tamen il
lud mobile per lineam rectam, ſed arcuatim ſurſum elu
ctatur: propterea quòd non ad idem punctum, â quo

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index