Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
21
21 (21)
22
22 (22)
23
23 (23)
24
24 (24)
25
25 (25)
26
26 (26)
27
27 (27)
28
28 (28)
29
29 (29)
30
30 (30)
< >
page |< < (23) of 197 > >|
2323*DE* S*TATICÆ ELEMENTIS.* medio inter E, Gloco, è columnâ
34[Figure 34] autem duo pondera I, K, depen-
dento, ſingula 4 ℔, &
diametro-
rum firmitudinis puncta C, D,
axis L M, horizon N O.
Q*VAESITVM. * Inveniendum
nobis, an axis L M ad horizon-
tem N O parallelus futurus ſit;
an quicunque datus fuerit ſitus,
retinebit;
an denique invertet ſe
donec, E centrum gravitatis in
pendulâ gravitatis diametro ſit,
quæ eſt per H, quæ diverſitates
evenire poſſunt, pro variâ ratio-
ne gravitatis columnæ ad ponde-
ra, quæ inde dependent.
PRAGMATIA.
Ducatur P Q pendula gravi-
tatis diameter columnæ per E,
hinc per G pĕdula diameter R S
ponderum I, K, jugum erit E G, deinde ſecundæ propoſit.
adjumento, quo
firmum anſae;
punctum incidat, cognoſcetur. Si enim infra H ſit locus ejus,
movet ſe L M donec ad horizontem N O parallelus ſit;
ſi in H, quicunque
datus fuerit ſitus retinetur;
ſin ſupra H, omnia invertuntur. Atqui columna
4 ℔ pendet, ponderum I, K, item ſingula 4 ℔, ut amborum totus 8 ℔ ſit ex
conceſſo, E G itaque ſecta in T, ut E T ad T G illam rationem habeat quæ
eſt 8 ad 4.
Dico L M ſeſe moturum (quod T infra H ſit) donec ad horizon-
tem parallelus frierit.
Columna 4 ℔ pendeat, pondera vero I, K binas, ſumma
utriuſque 4 ℔ fuerit:
ſectâ igitur E Gín H (eſt autem H ex cõceſſo inter E G
medium) utratio E H ad H G eaſit:
quæ eſt 4 ad 4; dico L M (quòd in H
incidit) quemcunque ſitum dederis ſervare.
Deniq; columna 4 ℔ eſto, pon-
dera I, K, vero ſingula 1 ℔, ut ſimul utrumque ſit 2 ℔.
quapropter E G ſecta
in V, ut E V eam rationem habeat ad V G:
quæ eſt 2 ad 4: inquio columnam
&
ſe, & omnia reliqua inverſuram (quòd V ſupra H ſit) uſque dum H in ſua
gravitatis diametro fuerit.
DEMONSTRATIO.
Primum L M movere ſe donec horizonti ſit parallela, I & K 4 ℔ penden-
tibus, ita liquet.
Perpendicularis per T, ut T X, eſt pendula gravitatis diame-
ter totius, eâ igitur omiſsâ, totoq́ue ex perpendiculari per H, ut H Y, ſuſpen-
ſo (H autem firmitudinis punctum eſt) ſegmentum B A, K, verſus ponde-
roſius erit, quam quod A D, I, verſus eſt, ideòque B A, K, deorſum verget,
donec H in pendulâ gravitatis diametro totius fuerit, atque tunc L M ad ho-
rizontem N O parallela fuerit.
Secundò, I & K binas ℔ pendentibus, L M quemvis datum ſitum ſerva-
re, iſto pacto arguitur.
I & K in altitudinem elata eſſe fingamus, ut pro I & K,
D &
C centra gravitatis ſint, nulla, ex 3 poſtulato, gravitatis mutatio

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index