Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (203) of 300 > >|
230203AD GEOGRAPHIAM.
Europam atque Aſiam Tanais disterminat amnis.
Poſtea palude Meotide, hincmari. Euxino Propontide, ac tandem Aegeomari, quæ membra ſunt Me-
diterranei maris;
vt autem probè hæc omnia percipias ſtatue globum Aſtronomicè, ſecundum tuam hab ta-
tionem, ita vt habitatio tua ſit ſupra horizontẽ in medio hemiſpærij ſuperioris, ideſt, horizon globi euadat
tuus horizon;
ſic enim videbis quæ pars ſit orientalis, quæoccidentalis, & c.
Tertio figuram Europa: S@rabo eam ſerpenti aſſi@@ilat, cuius caput ſit Hiſpania; bina alæ ſint Italia, & An-
glia;
cauda ſit Baltica peninſula, ſeu ſcandia; pectus Gallia, & Germania: reliquę Polonia, Gręcia, Moſco-
uiam ventrem eſſiciant.
Quarto, quantitas ſeu magnitudo, quæ conſtat ex longitudine, & latitudine, necnon ambitu. hæc autem
longitudo, &
latitudo differunt ab eis, quas ſuperius explicauimus: illę enim poſitionem loci in globo terre-
ſtri demonſtrant, hæ autem magnitudinem regionis, ideſt, quam longa, quamque lata ſit oſtendunt.
Longi-
tudo igitur Europa à Gadibus vſq;
ad Tanaim protenditur, eſtque milliaria 3000. Latitudo ab extrema Si-
cilia vſq;
ad Sinum Granuicum milliaria 2400. qnam in globo reperies ſic, pede vno circini poſito in Gadi-
bus, alterum extende vſq;
ad Tanaim, hanc circini aperturam applica 6 quatori initio facto à meridiano For-
tunatarum verſus orientem, &
vide quot gradus ęquatoris in ea contineantur: pro ſingulis autem gr 60. mil-
liaria computanda ſunt:
idem fac pro latitudine habenda: & pro quau@s alia diſtantia capienda.
Quinto ſitus cęleſtis, qui determinatur per latitudinem, & longitu linem extremitatum ipſius; ſic in glo-
bo apparet extremitates eius Auſtrales eſſe in latitudine gr.
35. Boreales vero gr. 70. quod indicant gradus,
quibus diuiditur meridianus Fortunatarum, nam paralelli ducti per extremitates Europæ tranſeunt, vnus
per gr.
35. alter per gr. 70. In lõgitudine verò ſituatur inter gr. 10. & 75. Meridiani enim eius extremi, ideſt,
occidentaliſſimus, &
orientali ſſimus tranſeunt per prędictos gradus æquatoris. hinc patet totam eſſe in Zo-
na temperata, præter paruam quandam partem Balteæ peninſulæ, quę Zonam frigidam ingreditur:
patet
ſub quibus climatibus ſita ſit, necnon quinam ſint extremi eius paralelli, quos ſupra vna cum climatibus in
eadem Tabula dedimus:
ex qua appareteam eſſe extra priora tria climata, ſed ſub reliquis 19. vt indicant la-
titudines exttemæ gr.
35. & 70. patet etiam diem eius maximum ſub auſtrali paralello eſſe horarum 14. min.
15. circiter: ſub boreali vero eſſe horarum 24. & amplius propter partem illam, quæ in Zonam frigidam ex-
currit.
præterea Europæos omnes eſſe Eteroſcios. quin etiam patet quinam ſint Europęis Antipodes, item
Periæci, &
Antæci, & c. atque hęc primario ad Geographum ſpectant. Hoc loco mouendus eſt Geographus
Tyro, caueat ab vniuerſalibus terrę Tabulis, ſeu Mappis, in ferendo iudicio de magnitudine Regnorum, aut
Prouinciarum;
quoniam huiuſmodi Mappæ plus iuſto ampliant Regiones, quæ ſunt propè polos. ratio eſt
quia Mapoa vniuerſalis debet repręſentare in plano terræ ſuperficiem, quę ſphęrica eſt;
impoſſibile autem
eſt ſphęricum ita in planum proijcere, vt illud re vera imitetur.
pręterea in huiuſmodi Mappis difficile eſt
concipere mutuos ſitus prouinciarum;
vnde ſtudioſi prauas imaginationes ex eis ſæpè concipiunt. Conſu-
lo igitur lectori, vt ptimum Globo Geographico det operam, is enim rectè cum ſphæricus ſit, ſphæricam
Terram referre poteſt.
NATVRALIA.
PRęterea conſiderant qualitatem totius regionis, qua rerum ſit fertilis, vbi commodè habitabilis: tota igi-
tur Europa fertilis, ac habitabilis eſt;
abundat metallis, ac reliquis foſſibilibus, plures habet proprias
plantas, &
animalia. Caret tamen Aromatibus, Vnionibus, Leonibus, & Elephantibus, & c. quæapud Ma-
ginum in Geographia, &
apud Boterum in Relationibus vniuerſalibus fusè narrantur: quamuis Auctores
hæc tria Geographica, Naturalia, &
Humana confundant.
HVMANA.
EVropæi homines, ſtrenui, fortes, atque etiam ingenio pollentes: in hac maxima Imperia Græcorom,
&
Latinorum extitere, atque adhuc Imperator, ac Summus Pontifex veluti Reipublicæ Chriſtianę ca-
put reſidet.
Eximij nunc ſunt Nautici. In ea pluſquam alibi omnes ſcientię, & artes floruerunt, ac etiam-
num florent.
Varij nunc ſunt Europæi, lingua, moribus, religione, ſtatura corporis, & ſimilibus. Bote-
tus opinatur probabili eoniectura in tota Europa eontineri 70.
milliones hominum. Vrbes pręclaræ, Ro-
ma, Conſtantinopolis, Lutetiæ, Vlyſſippo, Venetię, Mediolanum, &
c. In ea nunc latè dominantur Rex
Britanniæ, Rex Hiſpaniarum, Rex Galliæ, Imperator, Magnus Turca, Rex Poloniæ, Dux Moſcouiæ,
Rex Suetiæ, Rex Daniæ.
His de Europa in vniuerſum cognitis, tota debet diuidi in ſua regna, Britan-
niam, Hiſpaniam, Galliam, Italiam, Germaniam, Illyricum, Gręciam, Thraciam, Miſiam, Vngariam,
Moldauiam, Poloniam, Moſcouiam, Scandiam, ſeu Balticam.
porrò de ſingulis regnis ea cognoſcenda
ſunt, atque eadem methodo, qua vſi ſumus in Europa tota.
Incipiunt autem à regnis occidentalibus, vt à
Britannia, Hiſpania, proceduntque paulatim ad orientalia.
ſunt autem apud Geographos Tabulæ, ſeu pi-
cturæ ſingulorum regnorum, &
prouinciarum, quibus antequam des operam, debes earum ſitum prius in
globo Aſtronomicè collocato cognoſcere, præſertim reſpectu tuæ habitationis, ita vt domi tuæ manen@
ſcias indigitare ad quam mundi partem ſita ſunt ſingula regna, vrbes, &
c. Tabulæ enim, vt ſingulas

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index