Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
1autem eſt, plus in vicinius poſſe quàm in remotius. Ita illud quod frequentius fiet, erit ex natu­

ra magis, & magis per ſe, quàm id quod rarius accidet.
Quòd ſi demonſtratio de illo exiſtit
quod per ſe eſt, erit ſanè de eo quod frequentius, mutatio vero quæ vniuersè fit & ἀθρόως, cùm
ſit rarior, tanquam fit per accidens, omittetur.
Proinde ſi mutationes metaphoricè dictas exclu­
damus: nullam ego rationem ſatis efficacem comperio aduerſus Aueroëm.
Quamobrem de
probabilitate ſententiæ reſtat vt agamus in poſterum.
F
G
H
A
B
C
D
E
Quæ Latini de demonſtratione 6. Phyſ. dixerint, & quid de illa Peripateticè statui
conueniat.
Caput IXL.
AD hæc D. Thomas poſita conſueta partitione motus, quemadmodum ſecerat Auempace,
ſecundum quantum .ſ.
& quale, reſpondet, agi ſanè in hac demonſtratione de diuiſione mo­
tus ſecundum quantum; eam tamen pertinere quodammodo ad omnes alios motus: nanque &
generabile diuidi poſſe, & partim eſſe ſub termino à quo, partim ſub termino ad quem; nimi­
rùm, antequam genitum ſit, ſub priuatione, ſed interim habere aliquid formæ, vtpote id quod
per præuias affectioneis exhibetur, & quod in qualitate mutatur, ſecundùm quantum diuiditur:

quandò vna pars quæ primum affecta fuit, proximam ſibi deinceps afficit.
Pugnant hæc ſecum,
niſi fallimur.
Tùm quia diuiſio generabilis non erit, vt ipſe vult, ſecundùm quantum, ſed ſecun­
dùm quale: quippe merito præuiarum affectionum, aut niſi remotè admodum & per accidens.
(Neque enim volunt ipſas attingere ſubſtantiam, veluti nos, ſed intra cancellos accidentium ſe
continere) quatenus .ſ.
quali accidit eſſe quantum. eſſet ſanè diuiſio ſecundùm quantum, vbi vna
pars genita primùm fuiſſet, mox altera gigneretur.
at quoniam totum non nunquam ſimul fit,
vt puto, in minimis & vniformibus, quæ'nam erit huiuſmodi generabilium partitio?
certè nulla.
Deinde excluditur hac reſponſione ἀθρόα illa mutatio, quòd ipſe cenſeat in omni affectione par­
tem à parte affici, neque tamen id perpetuò fiat neceſſe eſt.
Præterquàmquòd licet quærere de
prima illa parte: an'ne particulatim afficiatur, & certè non videtur, ne fortè minimo minus in
natura conſequatur.
Valent verò hæc ſaltem aduerſus Latinos, licet aliquem exitum ex noſtris
decretis reperire poſsint.
Quòd ſi vniuersè mutetur, ergo non conuenit illi diuiſio ſecundùm
ſubiectum, quam ipſe adhibet, ſed ſecundùm formam, quam ipſe negat.
Mitto nunc obiectio­
nem illam, quia falsò fuerit aſſumptum à D. Thoma, neque diuiſionem generabilis eſſe ſecundùm
formam; ita vt duplici nomine ſit arguendus; tùm quia, cùm ſtatuit in hac demonſtratione tra­

ctari diuiſionem ſecundùm quantum, is tamen diuidat generabile ſecundùm quale; tùm etiam
quia diuiſionem generabilis ſecundùm quale, hoc eſt, ſecundùm formam adminiſtrari poſſe ne­
gauerit.
Etenim quod in hac diuiſione ſumitur, eſt apparatus: apparatus autem, vt ipſe cenſet,
non eſt pars generationis, ſed affectionis; cùm fit mutatio ad qualitatem per ſe, non ad ſubſtantiam,
& cùm id reſpiciat ſubſtantiam per accidens, etiam illa quæ per accidens inſunt, in ſua demon­
ſtratione recipiat.
Proinde Ludouicus Buccaferrea, & Toletus de hac re probabilius decreue­
runt, dicentes hanc demonſtrationem pertinere duntaxat ad motum qui eſt ad locum, ſicut om­
nia illa quę in libro de motu. (ſic enim paſsim citatur 6. Phyſ. libet ab Ariſtotele, quia motus ſim­
pliciter ibi animaduerſus fuerit) conſtituuntur, quod veriſimile eſt propter analogiam motus
eſſe factum cuius merito efficitur, vt proprietates quæ ſunt primi illius quod eſt ad vnum; primò
de reliquis verò quodam ordine demonſtrentur, & ita ſumi diuiſionem ſecundùm quantum quæ
quidem manifeſta eſt in eo quod de loco mouetur, in reliquis verò mobilibus per accidens, aut
ſecundò, quatenus .ſ.
id conſequitur, vt ea quæ mutantur per cętera prædicamenta, ad locum quo­
que moueantur.
Nanque nullam hîc rationem haberi ego item puto de mutatione metnphori­

cè dicta.
Sic fit vt attributum & cauſſa quæ ſumitur in hac demonſtratione, genus omne mo­
bilium complectatur.
Sed pace mihi liceat veſtra dicere viri præſtantiſsimi, longè mihi videmi­
ni diſcedere à pręceptis analyticis, etenim inculcatis in hanc demonſtrationem ea quæ ſunt per ac­
cidens, videlicet, diuiſionem quæ reliquis mobilibus conuenit per accidens.
Eſto enim quòd ana­
logicè conueniat aliquod attributum, conuenit ſanè per ſe, quanuis non primò ideoque.
demon­
ſtrationi quoquo pacto ſubiicitur; at hoc per accidens conuenit, itaque prorſus indemonſtrabile.
Poſteà nimium tribuetis in hac demonſtratione ſubiecto quod ſtatuitur ſolùm, & eo conſtituto
reliqua, aut aſſumuntur, aut de illo concluduntur, à quibus omnis demonſtrationum varietas du­
citur.
Nam prout prædicatum fuerit, talis quoque ratio demonſtratioque. ſit neceſſe eſt: ita vt, ab
eo demonſtratio, vt ſic dixerim, informetur & determinetur.
Idcirco, ſi vniuocum, ſiue ad vnum
fuerit prædicatum, pari etiam conditione prædita erit demonſtratio: ſic quoque pro ratione
medij conſtituitur.
nam, ſi neceſſarium fuerit, erit etiam demonſtratio talis, etſi per accidens, &
probabile, idem quoque iudicium de argumentatione illa facere oportebit.
At ſubiectum nil
aliud pręſtat, quàm vt ſuſtineat affectioneis & habeat in ſe ipſo certam cauſſam, ob quam inſint

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index