Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1 Usque adeo permananter vis pervalet eius.
Hoc genus in rebus firmandum est multa prius, quam
Ipsius rei rationem reddere possis:
Et nimium longis ambagibus est adeundum.

Quo magis attentas auris, animumque reposco.

Principio omnibus ab rebus quascumque videmus,
Perpetuo fluere, ac mitti fateare necesse est
Corpora, quae feriant oculos, visumque lacessant:
Perpetuoque fluunt certis ab rebus odores:
Frigus ut a fluvijs, calor ab sole, aestus ab undis
Aequoris, exesor moerorum litora propter.

Nec varii cessant sonitus manare per auras.

Denique in os salsi venit humor saepe saporis,
Cum mare versamur propter; dilutaque contra
Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

Usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
Fertur, & in cunctas dimittitur undique partis.

Nec mora nec requies interdatur ulla fluendi:
Perpetuo quoniam sentimus, & omnia semper
Cernere, odorari licet, & sentire sonare.

Nunc, omnes, repetam, quam raro corpore sint res,
Commemorare; quod in primo quoque carmine claret.

Quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
Noscere; cumprimis hanc ad rem protinus ipsam,
Qua de disserere adgredior, firmare necesse est,
Nihil esse in promptu, nisi corpus mixtum inani.

Principio fit, ut in speluncis saxa superne
Sudent humore, & guttis manantibus stillent.

Manat item nobis e toto corpore sudor,
Crescit barba, pilique per omnia membra, per artus:
Diditur in venas cibus omnis, auget, alitque
Corporis extremas quoque partis, unguiculosque.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index