Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 406 > >|
1Sic comperio pleroſque omnes ueteres optimos architectos
ſuggeſti altitudinem ſtatuiſſe ſumptam ex templi latitudi
ne.
Nanque latitudinem quidem diuiſere in partes ſex: atque
ex his unam dedere altitudini ſuggeſti.
Fuere et qui in ma
ioribus templis ſeptimam: in maximis autem nonam latitu
dinis eſſe id elatum uoluere.
Porticus natura ſui uno tantum conſtat integro perpetuoque
pariete: cæteris autem lateribus perfoſſis pate: apertionibus
peruius.
Conſiderandum igitur eſt quo genere apertionum
uti uelis.
Nam eſt genus quoddam columnationum: cum raræ
et inter ſe pluſculum diſtantes collocantur: alterum ubi con
fertæ: et alteræ alteris uiciniores ſtatuentur.
In his utriſque
inſunt uitia.
Nam in rarioribus quidem ob interuallorum la
xitu lines ſi trabe utare / rumpitur.
Si autem arcu / non ſatis
commode columnis inducitur.
In confertioribus autem arctatis
interuallis itiones et proſpectus et lumina impediuntur.
Ea
de re tertium quoddam genus inuentum eſt medium elegans:
quod iſto prouideat: commoditati ſeruiat: atque præcæ
teris probetur. His tribus generibus eſſe contenti potuimus
Sed artificum ſolertia duo itidem genera ſuperadiecit: de qui
bus ſic opinor.
Nam cum fortaſſis pro areæ amplitudine co
lumnarum numerus deeſſet ab optima illa mediocritate defle
xere ad rariores imitandas.
Cum uero columnarum copia ſuper
fuiſſet placuit non nihil confertiores ponere.
Itaque interual
lorum
genera quinque annumerantur quæ ſic iuuet appellare di
ſpanſum confertum / elegans / ſubdiſpanſum / ſubconfertum.
Præterea et Illud accidiſſe opinor: ut cum fortaſſis lapidis
prælongi copia non uſque ſuppeditaret: coactum quidem fu
iſſe architectum opus facere columnis depreſſioribus.
Idque
coeptuque cum non ſatis ad gratiam operis ſuccedere intelli
geret murulos columnis ſubſtituiſſe: quo iuſtam operis al
titudinem
aſſequeretur.
Nanque ex annotatione ſpectationeque
operum compertum quidem habebat: columnas in porticibus
gratiam non habere : ni ad certas eſſent rationes altitudinis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index