Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

Table of figures

< >
< >
page |< < of 248 > >|
    <archimedes>
      <text>
        <body>
          <chap>
            <p type="main">
              <s id="s.002613">
                <pb pagenum="216" xlink:href="025/01/230.jpg"/>
              quia cognoſcitur locus, tum Solis, tum Iovis; habentur igitur alia late­
                <lb/>
              ra trianguli; habetur igitur DK, radius Epicycli Mediceæ ; hæc autem
                <lb/>
              maximæ digreſſionis menſura vulgò ponitur : ſed profectò fallit; quia
                <lb/>
              cum bis ac tertiò obſervarim quartam Mediceam emergentem, & accura­
                <lb/>
              tè meritus fuerim illius diſtantiam, eo temporis momento, à centro Iovis,
                <lb/>
              puta MD, certè DK longè minor evaſit, quam DF ; hic ergo modus, vt
                <lb/>
              fallax, rejiciendus eſt. </s>
            </p>
            <p type="main">
              <s id="s.002614">Sextò, Rectè autem deduco, Mediceam non moveri in circulo circa
                <lb/>
              Iovem, non modò ex ſpatiis æqualibus, diurno motu confectis à Medi­
                <lb/>
              cea, in recta FG, ſi enim ex Apogæo G, per Quadrantem circuli GPE,
                <lb/>
                <figure id="id.025.01.230.1.jpg" xlink:href="025/01/230/1.jpg" number="79"/>
                <lb/>
              ire ſupponatur, aſſumptis arcubus æqualibus GMPRE, ductiſque re­
                <lb/>
              ctis MZ, PY, RV parallelis GA, videbitur decurrere ſpatia AZYVE
                <lb/>
              omnino inæqualia: ſed æqualibus temporibus æqualia decurrere vide­
                <lb/>
              tur; igitur non modo ex ſpatiis æqualibus, æquali tempore, in recta per
                <lb/>
              centrum Iovis eunte, à Medicea decurſis, deduco, illam non moveri in
                <lb/>
              circulo circa Iovem, ſed etiam ex eo quod, primùm emergens minùs di­
                <lb/>
              ſtet à centro Iovis, quàm diſtare deberet, cùm enim diſtantia Iovis
                <lb/>
              à terra ſit ferè quintupla diſtantiæ Solis, ac proinde angulus maxi­
                <lb/>
              mæ Proſthaphæreſeos ſit ferè 11. grad. min. 32. Sit centrum Iovis A,
                <lb/>
              maxima digreſſio quartæ Mediceæ AE. 11. circiter Diametrorum Iovis,
                <lb/>
              vt mihi conſtat ex multis obſervationibus, ſit Quadrans ortivus Epiclyci
                <lb/>
              GE, & Apogæum G, ſit angulus GAK 11. grad.min. 32. ſit BA Semi­
                <lb/>
              diameter Iovis, ducatur BL parallela AK, item NS, ſectio vmbræ pro­
                <lb/>
              jectæ erit Parallelogramma NL, diſtante Sole versùs occaſum grad. 78.
                <lb/>
              min. 28. in quo puncto angulus Proſthaphæreſeos eſt 11. grad. min. 32.
                <lb/>
              igitur in L eſt punctum emerſionis quartæ Mediceæ ; demittatur LD, Me­
                <lb/>
              dicea primùm emergens videbitur in D ; continet autem DA Diametros
                <lb/>
              Iovis 2
                <gap/>
              . </s>
              <s id="s.002615">Sed contrarium, repetitis obſervationibus, comperi, ſcilicet quar­
                <lb/>
              tam Mediceam primùm emergentem ex vmbra projecta, à Iovis centro viæ
                <lb/>
              diſtare duabus integris Diametris. </s>
            </p>
          </chap>
        </body>
      </text>
    </archimedes>